A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

23 Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, praesertim quibus facultas absolvendi in certis tunc expressis casibus ita Romano Pontifici pro tempore existenti reservatur, ut nec etiam similes vel dissimiles Indulgentiarum et facultatum hujusmodi concessiones, nisi de illis expressa mentio aut specialis dero­gatio fiat, cuiquam suffragari possint; nec non regula de non concedendis Indul­gentiis ad instar, ac quorumcumque Ordinum et Congregationum sive Institutorum ■etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statu­tis, et consuetudinibus , privilegiis quoque induitis, et Litteris Apostolicis eisdem Ordinibus, Congregationibus , et Institutis illorumque personis quomodolibet con­cessis, approbatis, et innovatis: quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis eorum- que totis tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausu­las generales idem importantes, mentio, seu alia quaevis expressio habenda, aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores praesentibus pro suf­ficienter expressis , ac formam in iis traditam pro servata habentes , hac vice spe­cialiter nominatim et expresse ad effectum praemissorum, derogamus, ceterisque •contrariis quibuscumque. Ut autem praesentes Nostrae, quae ad singula loca de­ferri non possunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus ut praesentium transumptis vel exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis , tibicumque loco­rum, et gentium eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo piscatoris die 15. mensis Februarii, Anno 1879., Pontificatus Nostri anno primo. L. CARD. NINA. Isti sunt tenores Litterarum Apostoliearum , ex quibus singuli Yestrum et intentionem , pro qua orandum est, et conditiones lucrandarum indulgentiarum, in jejunio, eleemosyna, Confessione, Communione et sex visitationibus Ecclesiarum consistentes, tempus item durationis, nempe per menses Martium , Aprilem et Majum , imo etiam Confessariorum facultates facili sane negotio, absque ulte­riori mea analysi, intelligetis. Superest, ut ad rectum in Dioecesi mea Ordinem servandum aliqua vobis intimem. I. Dominica III. Quadragesimae publicetur fideli populo Jubilaeum istud ex ambone cum congrua in Sacro Sermone institutione, et post Sacrum Solemne coram exposito Sanctissimo ad intentionem Suae Sanctitatis, ratione hujus Jubilaei in litteris Apostolicis indicatam, oretur quinquies Pater et Ave cum oratione „Deus refugium nostrum.“ II. Ecclesiarum visitationem, trium, duarum, vel unius, sicut in Litteris Apostolicis continetur, ipsis DD. Parochis disponendam relinquo pro ratione suorum adjunctorum. Jaurini Eccl. Cathedralis, RR. PP. Benedictinorum et PP. Carmeli- tarum, singulae bis visitandae, assignantur. Opportunum erit tempore S. Quadrage­simae, necdum ingruentibus nempe laboribus ruralibus, devotionem hanc peragere.

Next

/
Thumbnails
Contents