A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

20 que ut eosdem ad aeterni Pastoris auxilium precibus, piacularibus operibus et sola- tiis pauperum conciliandum excitarent. Quod quidem ex una parte tamquam auspi­cale donum erat, quod supremi Eeligionis Antistites ab exordio Apostoliéi ministe­rii filiis in Christo suis largiebantur, ac veluti sacrum pignus illius caritatis, qua Christi familiam complectebantur; ex altera vero solemne erat christianae pietatis et virtutis officium, quo fideles cum suis Pastoribus visibili Ecclesiae Capiti con­juncti fungebantur apud Deum, ut Pater misericordiarum non modo gregem suum, ut S. Leonis verbis utamur '), sed et ipsum Pastorem ovium suarum propitius re­spiceret, adiuvaret et custodire dignaretur ac pascere. Hoc Nos consilio adducti, appropinquante iam Natali die electionis Nostrae, Praedecessorum Nostrorum exempla secuti indulgentiam ad instar generaljs Iubilaei universo orbi catholico denunciare constituimus. Apprime enim novimus, quam ne­cessaria sit infirmitati Nostrae in arduo ministerio, quod sustinemus, divinorum cha­rismatum copia; novimus diuturno experimento, quam luctuosa sit temporum, in quae incidimus, conditio, et quibus quantisque in fluctibus praesenti aevo Ecclesia laboret: ex publicis autem rebus in deterius ruentibus, ex funestis impiorum hominum consili­is, ex ipsis caelestis censurae minis, quae jam in aliquos severe incubuit, graviora in dies mala obventura formidamus. Janivero cum peculiare Jubilaei beneficium eo spectet, ut expientur animi labes, poenitentiae et caritatis opera exerceantur, precationum officia adhibeantur impensius, et cum sacrificia justitiae et preces, quae concordi totius Ecclesiae studio offeruntur, usque adeo grata sint Deo ac frugifera, ut divinae pietati vim facere vi­deantur, firmiter confidendum est fore, ut Pater caelestis plebis suae humilitatem respiciat, et conversis in melius rebus, optatam suarum miserationum lucem ac so- latium adducat. Nam si, ut idem Leo Magnus ajebat *), donata nobis, per Dei gra­tiam, morum correctione, spirituales inimici vincantur, etiam corporeorum nobis hostium fortitudo succumbet, et emendatione nostra infirmabuntur, quos graves nobis, non ipsorum merita, sed nostra delicta, fecerunt. Quapropter omnes et singulos Catholicae Eccle­siae filios enixe hortamur et rogamus in Domino, ut Nostris suas etiam conjungant preces, supplicationes et christianae disciplinae ac pietatis officia, atque oblata hac Jubilaei gratia, hoc caelestium miserationum tempore, in animarum suarum lucrum et Ecclesiae utilitatem, Deo juvante, studiosissime utantur. Itaque de Omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis et singulis utriusque sexus Christi fide­libus in alma urbe Nostra degentibus, vel ad eam advenientibus, qui Sancti Joan- nis de Laterano, Principis Apostolorum, ct S. Mariae Majoris Basilicas a Dominica prima Quadragesimae, nimirum a die secunda Martii usque ad diem primam Junii inclusive, quae erit Dominica Pentecostes, bis visitaverint, ibique per aliquod tem­poris spatium pro Catholicae Ecclesiae et hujus Apostolicae Se­dis prosperitate et exaltatione, pro exstirpatione haeresum, */ Serm. III., al. V., in Anniv. Assumpt. suae. — 2) Serm. I. de Quadrag.

Next

/
Thumbnails
Contents