A Győri Püspökség Körlevelei, 1879
Tartalomjegyzék
17 Ex officiosa Eminentissimi Cardinalis Laurentii Nina relatione, in I. Circularium Litterarum b. a. numero nuperrime per me allegata, cognitum habent DD. Curatores animarum, indigentias S. Sedis Apostolicae in dies crescere, eleemosynas autem, quales ingruentibus calamitatibus Sacram Sedem prementibus largiora manu fuere subministratae, sensim imminui ita, ut commoneamur seria inire consilia, quo subsidia in hunc finem et certius et uberius colligantur. Venerabilis Clerus Dioecesis meae huic charitatis officio nunquam defuit, nec unquam deerit. Imo etiam fidelis populus saepissime contestatus est suam erga S. Sedem charitatem, offerendo, quantum quando quis potuit, suos denarios, eosque via mei Officii Dioecesani Hornam destinando. Et firma me alit spes fore, ut amor iste deinceps quoque ferveat et activus esse perseveret. Quo tamen subsidia uniformiori quadam modalitate et certiori ac uberiori resultato colligantur, constitui in Domino unam pro collectione eleemosynae designare Dominicam et quidem , habendo rationem oeconomiae ruralis in nostris regionibus vigentis, maturo jam autumno. Sit itaque illa Dominica mensis Novembris, qua Patrocinium B. Μ. V. recolitur, pro colligendis denariis S. Petri hisce designata. Fidelis populus quolibet anno, praecedente Dominica, edoceatur de instituendo futura Dominica in hunc finem Offertorio; ipsa autem Dominica Patrocinii B. M. Virg. in omnibus Ecclesiis, in quibus Sacrum Conventuale vel cultus divinus parochialis asservatur, occasione hujus habeatur Offertorium modo, sicut ibi hactenus moris fuit, nempe vel circumeundo altare, vel exponendo ante Crucifixum inter ardentes candelas gazophilacio. Suapte autem intelligitur libertati et pietati singulorum relinqui, an et quantum quis in promovendum hoc Ecclesiae bonum conferre decreverit. Venerabili Clero integrum manebit suas symbolas vel hac occasione cum caeteris porrigere, vel sicut hactenus factum est, tunc, ubi per adjuncta magis licuerit, directe ad meum Officium Dioe- cesanum mittere. Ubi ab omnibus parochiis id, quod collectum est, mihi traditum fuerit, ipse donaria isthaec, via Exc. Nunciaturae Apostolicae, Suae Sanctitati de genu praesentabo. Cooperemur Dilectissimi, ut S. Sedes Apostolica necessariis ad gubernandam universalem Ecclesiam Jesu Christi mediis gaudeat, nec necessitate urgeatur acceptare stipendium affusa bile et veneno eorum amarum, qui postquam contra omne jus humanum et divinum eam omnibus bonis spoliassent, nunc ditionibus sicut minaces dracones incubant. Protegat Sanctam Sedem omnemque Ecclesiam Jesu Christi Sanctissima Virgo Maria. Jaurini, Festo Purificationis B. Μ. V. 1879. Nr. 411. De obulis S. Petri. 4 3STr. III.