A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

14 Concursus pro beneficio pa- rochiali Újfalu (Neudorf). Nr. 169. Nr. 170. De jejunio quadragesi- mali. Nr. 171. De jejunii ae abstinentiae mitigata disci­plina. Nr. 172. Terminus asservan­dorum exami­num prosyno- dalium. 173. sz. Eltiltott tankönyv. I). Laurentio Iváráll ab beneficium parochiale Pándorf translato, in vacan- tiam recidit beneficium parochiale, quod idem hactenus tenuit, Újfalu (Neudorf) ; pro quo itaque complendo concursum usque 15. aifuturi mensis Februarii duraturum cum eo indico, ut competituri recursus suos, Celsissimo D. Francisco Ernesto Comiti ab Harrach ceu respectivo Patrono inscribendos, mihi usque ad praedefixum termi­num exhibeant. Jaurini, die 23. Januarii 1879. Ea, quae de observatione jejunii quadragesimalis in Litteris meis Circula­ribus de a. 1871. Nr. II. praescripseram , pro currentis quoque anni S. Quadrage­sima valitura pronuncians, declarare non moror, Dnis animarum Curatoribus inte­grum omnino remanere pro ampliori etiam, quam quae ibi concessa est, gratia, si talem animarum curae suae commissarum salus exposcere videretur, recurrere. Jaurini, die 23. Januarii 1879. Dispensationem relate ad usum carnium diebus Sabbati per annum et relate ad usum condimentorum ciborum anno praeterito per me Auctoritate Apostolica publicatam, fidelibus Dioecesis meae eadem Auctoritate Apostolica pro currente quoque anno concedo (conferantur Litt. Cire, ddto 26. Maji a. 1870. Nr. 910.), et hoc ipsum populo fideli proxima a perceptis his Dominica ex ambone publicandum dispono. Jaurini, die 23. Januarii 1879. Terminum asservandi hoc anno examinis prosynodalis vernalis in dies 13. et 14. Maji, autumnalis vero ‘in dies 23. et 24. Septembris defixum esse, ad eorum, qui in alterutro pertentari voluerint, hisce perfero notitiam. Jaurini, die 23. Januarii 1879. 30566. szám. Vallás- és közoktatási m. kir. ministertől. Nagy méltóságú Püspök ur! A „Vetin v. Slovenicine“ Spísal Μ. M. Iíodzsa; továbbá: a „Dobro slovno slaveikum satíf Μ. M. Iíodzsa ezimü művek, s végre a „Zóra“ czimü időszaki nép­lap behatóan megvizsgáltatván, kitűnt, hogy azok haza- ős alkotmányellenes tanokat tartalmaznak, faj- és osztálygyiilöletet hirdetnek, miért is a magyarországi Összes tót iskolai- és népkönyvtárakból ezennel szigorúan kitiltatnak.

Next

/
Thumbnails
Contents