A Győri Püspökség Körlevelei, 1879
Tartalomjegyzék
85 gentia est, sed nonnullas etiam manifestavit, rationi non omnino impervias, ut scilicet, accedente Dei auctoritate, statim et sine aliqua erroris admixtione omnibus innotescerent. Ex quo factum est, ut quaedam vera, quae vel divinitus ad credendum proponuntur, vel cum doctrina fidei arctis quibusdam vinculis colligantur, ipsi ethnicorum sapientes, naturali tantum ratione praelucente, cognoverint, aptisque argumentis demonstraverint ac vindicaverint. Invisibilia enim ipsius, ut Apostolus inquit, a creatura mundi per ea, quae Jacta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas 8); et gentes, quae legem non habent... ostendunt nihilominus opus legis scriptum in cordibus suis 9). Haec autem vera, vel ipsis ethnicorum sapientibus explorata, vehementer est opportunum in revelatae doctrinae commodum utilitatemque convertere, ut reipsa ostendatur, humanam quoque sapientiam, atque ipsum adversariorum testimonium fidei christianae suffragari. Quam agendi rationem, non recens introductam, sed veterem esse constat, et sanctis Ecclesiae Patribus saepe usitatam. Quin etiam venerabiles isti religiosarum traditionum testes et custodes formam quamdam ejus rei et prope figuram agnoscunt in Hebraeorum facto, qui Aegypto excessuri, deferre secum jussi sunt argentea atque aurea Aegyptiorum vasa cum vestibus pretiosis, ut scilicet, mutato repente usu, religioni veri Numinis ea supellex dedicaretur, quae prius ignominiosis ritibus et superstitioni inservierat. Gregorius Neocaesariensis 10) laudat Origenem hoc nomine, quod plura ex ethnicorum placitis ingeniose decerpta, quasi erepta hostibus tela, in patrocinium christianae sapientiae et perniciem superstitionis singulari dexteritate retorserit. Et parem disputandi morem cum Gregorius Nazianzenus <*), tum Gregorius Nyssenus ,2) in Basilio Magno et laudant et probant; Hieronymus vero magnopere commendat in Quadrato Apostolorum discipulo, in Aristide, in Justino, in Irenaeo, aliisque permultis 13). Augustinus autem, Nonne aspicimus, inquit, quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, doctor suavissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius ? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius ? ut de vivis taceam, quanto innumerabiles Graeci? ,4) Quod si vero naturalis ratio opimam hanc doctrinae segetem prius fudit, quam Christi virtute foecundaretui’, multo uberiorem certe progignet, posteaquam Salvatoris gratia nativas humanae mentis facultates instauravit et auxit., — Ecquis autem non videat, iter planum et facile per hujusmodi philosophandi genus ad fidem aperiri ? Non his tamen limitibus utilitas circumscribitur, quae ex illo philosophandi instituto dimanat. Et revera divinae sapientiae eloquiis graviter reprehenditur eorum hominum stultitia, qui de his, quae videntur bona, non potuerunt intelligere Eum, qui est; neque, operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex ,5). Igitur primo loco magnus hic et praeclarus ex humana ratione fructus capitur, quod illa Deum esse demonstret: a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibilitev poterit Creator horum videri ,e). — Deinde Deum ostendit omnium perfectionum cumulo singulariter excellere, infinita in primis sapientia, quam nulla usquam res latere, et summa justitia, quam pravus nunquam vincere possit affectus, ideoque Deum non solum vera8) Rom. L, 20. — 9) Ib. II., 14. 15. — I0) Orat, paneg. ad Origeu. — ") Vit. Moys. — l2) Carm. I., Jamb. 3.— **/ Epist. ad Magn. — l4) De doctr. uhrist. 1. II., c. 40. — Sáp. XIII., 1. — 10J Sáp. XIII., 5. 19*