A Győri Püspökség Körlevelei, 1878

Tartalomjegyzék

Parochi unam urnam vini. Cessante pridem attacta consuetudine, etiam coirespon- dens jus cessavit. 9. Pro testimoniis de Confessione et Communione Paschali aliquam taxam petere jam Intimato Regio (10. Aug. 1787.) prohibitum erat. Pro procurandis phy- liris concurrat cassa ecclesiae, et fideles non inquietentur. Siquid occasione colle­ctionis harum schedularum datur collectoribus, hoc sit eorum, et populus sciat Pa­rochum administrationem Sacramenti poenitentiae peregisse absque remuneratione. 10. Pro schedis proclamationum ante matrimonia, ubi illas ludirector exa­rat, ille quidem aliquid acceptare poterit; ast parochi ob ipsam proclamationem ni­hil exigant. 11. Sacra fundationalia pro diebus, quibus e praescripto legum pro toto populo est celebrandum, non acceptentur. Si ex observatione hujus lfjgis detrimen­tum paterentur DD. Curati, consulant ea, quae in Statutis Synodi Provincialis Stri- goniensis a. 1858. pag. 15. et sequ. exponuntur, et juxta ea recurrant ad Ordi­narium. 12. Nomina infantibus in Baptismo arbitrarie, posthabita expressa parentum voluntate, D. Parochi non imponant. Hoc enim jus parentibus integrum manere de­bet. Hortari utique poterunt parentes, ne eadem semper nomina in familia occurrant. Si adhortationibus cesserint, bene agent; sin autem, fiat sicut illi desideraverint. 13. Parochis e cassa Ecclesiae pro suo privato usu candelas procurare non licet. 14. Aliquibus in parochiis titulo stolae dari solent: gallina, libo panis, se- mela, torta, placenta, caseus, farcimen, perna, caro fumata, lingua bubula, pinta vini, ova, cannabis, mantile, mappae mensales, strophia. Consultum erit conventione fa­cta harum praestationum formam mutare, pro his determinatam pecuniae summam substituendo. 15. In Sacris de „Requiem“, si Libera addendum sit, ille debet peragere Libera, qui Sacrum ipsum celebravit, nec toleretur consuetudo, juxta quam alius ce­lebrat Sacrum, alius item „Libera.“ Has reflexiones singuli DD. Curatorum Actis Visitationis Generalis suae parochiae adjicere debent, sive occurrerint hi abusus in sua parochia, sive non. Jaurini, festo SS. Nominis Jesu, 1878. Joannes m. p., Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents