A Győri Püspökség Körlevelei, 1878
Tartalomjegyzék
Reflexiones. ín actu Visitationis Generalis varios defectus, momenti jam majoris jam minoris, detexi. De his aliquos, inter paternae tamen benevolentiae secreta, pro solius Ven. Cleri notitia recensere volo. Defectus hi non utique singuli singulos concernunt; verum hic hunc, alter alium, aliquos nullus; nihilominus convenit, ut eos omnes cognoscant. 1. Inveni scholas, in quibus nullum signum religionis nostrae, puta Crucifixus, imago B. M. Virginis vel alterius Sancti conspicitur. 2. Inveni cubicula Ludi- rectorum, imo etiam Sacerdotum, cubilia, inquam, ab ipsis actu inhabitata absque omni signo religionis. 3. Inveni e contra apud aliquos imagines ludicras, quas retinere virum gravem non decet. 4. Proles raro sciverant respondere ad quaestiones has: quomodo vocatur Rex noster Apostolicus? Quomodo vocatur Pontifex? 5. Modum recitandi SS. Rosarii vix aliquae proles scholasticae norunt. 6. Ecclesiae, incipiendo a tabernaculo et tobaleis repurgentur a pulveribus saltem ante maiora festa, vel certe in Coena Domini. 7. Si Ecclesiae stratum die lunae fuerit scopatum, tota septimana, solo pluvioso tempore excepto, manebit mundum: e contra si unice in Sabbathis scopetur, tota septimana manebit squallidum. Toties scopetur, quoties necesse videbitur. 8. Fontes baptismales habeant lebetem, seu ahenum intus zinco bene obductum, et sera muniantur. 9. Vascula metallina, quae pro ss. liquoribus Jaurinum mittuntur, item in quibus conservantur ss. hi liquores, antequam iis olea infunduntur, purgentur aqua bullienti. Si opus est, intus inaurentur, ne veneno cupreo fons inficiatur. 10. In plateis et in campis multae squallidae, mutilatae, rubigine exesae, ruinae proximae statuae reperiuntur. Zelus DD. Parochorum fors inveniet aliquem modum, ut unus alterve e fidelibus, vel plures simul illas reparari curent. 11. Crucifixi, oculis apertis et simul latere perforato, emendentur per artis peritos. 12. Coemeteriis maior cura impendatur; habeant cincturam, purgentur a vepribus, habeant Crucifixum in medio vel Capellam; DD. Parochi sepulchra singulorum defunctorum cruce, etsi communi, decorari faciant. 13. Fundationes Missarum mox ac illae Dnis Parochis traduntur, confestim exhibeantur Ordinariatui; ne secus DD. Parochi maleversationis suspicioni exponantur. Hic nulla excusatio admittitur. Nulla sit ad Ecclesias fundatio sacra, quae non esset per Ordinarium adprobata. Siquid publico aerario a fundationibus solvendum est, solvemus; charae patriae solvetur