A Győri Püspökség Körlevelei, 1878

Tartalomjegyzék

4 Haec, Dilecti Filii, jam riunc vobis exponere volui, ut suo tempore pater­nis meis consiliis uti valeatis. In reliquo quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque sancta, amabilia et bonae famae, haec cogitate, et gratia Domini nostri Jesu Christi sit semper vobiscum. , Jaurini, Festo Sanctissimi Nominis Jesu, 1878. Nr. 151. Obitus Mi­chaelis Thury et concursus pro beneficio parocbiali Kapuvár. Michael Th ury C. E. J. Canonicus honorarius et parochus Kapuvárensis die 31. Decembris anni elapsi 1877., dum in Ecclesia sua parocbiali una cum fide­libus suis solitas in fine anni gratias Deo jam jam persoluturus erat, ictu apoplectico tactus, post sex dierum acerbam vitam inter et mortem luctam, die 6. m. curr. ad aeternitatem migravit anno aetatis suae 63., sacerdotii vero 38. Dum animam ejus, ut in tremendo judicio gratiam et misericordiam invenire mereatur, piis fratrum suffragiis commendo, beneficium parochiale in Kapuvár, quod idem in vivis tenuit, Patronatui Celsissimi Dni Nicolai Principis Esterházy de Galantha obnoxium, hisce concursui usque finem affuturi mensis Februarii duraturo cum eo expono, ut com­petituri recursus suos ad praehonoratum Patronum destinandos mihi usque ad prae- defixum terminum exhibeant. Jaurini, die 20. Januarii 1878. Nr. 152. Obitus Lau­rentii Moser et concursus pro beneficio parochiali in Német- Pereszteg. Laurentius Moser parochus Német-Peresztegensis post diuturnam , cujus incommoda patienter tolerabat, infirmitatem, Sacramentis moribundorum confortatus, die 9. m. curr. ad meliorem, ut pie in Domino confido, vitam evocatus est anno aetatis suae 71., sacerdotii 45. Det ei misericordiarum Dominus, piis etiam fratrum suffragiis exoratus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem ! Interim beneficium parochiale in Német-Pereszteg, quod pie defunctus in vivis tenuit, alias Patronatui Excell. D. Emerici Comitis Széchenyi obnoxium, hisce concursui expono, competituros inviando, ut libellos suos supplices p. t. Patrono inscribendos usque 28. mensis affuturi Februarii, in quam terminum concursus defixi, mihi exhibeant. Jaurini, die 20. Januarii 1878. Nr. 153. Opus littera­rium commen­datur. Opus, cui titulus „Emlékkönyv a székesfehérvári püspöki megye százados ünnepére“, a Joanne Károly et Alexandro Nvirák, Dioecesis Albaregalensis Sacer­dotibus editum, Yen. Dioecesis meae Cleri attentioni hisce commendatum volo. Pretium ejus in 2 finis defixum dirigi debet vel ad auctores, quorum prior Tétény- ensis prope Budam, alter Ettyekensis est parochus, vel vero Albam Regiam ad bibliopolium Petri Klokner. Jaurini, die 20. Januarii 1878.

Next

/
Thumbnails
Contents