A Győri Püspökség Körlevelei, 1878

Tartalomjegyzék

29 Nr. VII. Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem ! Inscrutabili Dei consilio ad Apostolicae Dignitatis fastigium licet immerentes evecti, vehementi statim desiderio ac veluti necessitate urgeri Nos sensimus, Vos litteris alloquendi, non modo ut sensus intimae dilectionis Nostrae Vobis expromeremus, sed etiam ut Vos in partem sollicitudinis Nostrae vocatos, ad sustinendam Nobiscum horum tem­porum dimicationem pro Ecclesia Dei et pro salute animarum, ex munere Nobis divinitus credito confirmaremus. Ab ipsis enim Nostri Pontificatus exordiis tristis Nobis sese offert conspec­tus malorum, quibus hominum genus undique premitur: haec tam late patens sub­versio supremarum veritatum, quibus, tamquam fundamentis, humanae societatis sta­tus continetur; haec ingeniorum protervia legitimae cujusque potestatis impatiens; haec perpetua dissidiorum causa, unde intestinae concertationes, saeva et cruenta bella existunt; contemptus legum, quae mores regunt justitiamque tuentur; fluxarum rerum inexplebilis cupiditas et aeternarum oblivio usque ad vesanum illum furorem, quo tot miseri passim violentas sibi manus inferre non timent; inconsulta bonorum publicorum administratio, effusio, interversio ; nec non eorum impudentia, qui, cum maxime fallunt, id agunt, ut patriae, ut libertatis et cujuslibet juris propugnatores esse videantur ; ea denique, quae serpit per artus intimos humanae societatis lethi- fera quaedam pestis, quae eam quiescere non sinit, ipsique novas rerum conversio­nes et calamitosos exitus portendit. Horum autem malorum causam in eo praecipue sitam esse nobis persuasum est, quod despecta ac rejecta sit sancta illa et augustissima Ecclesiae Auctoritas, quae Dei nomine humano generi praeest, et legitimae cujusque auctoritatis vindex Nr. 1185. LEO PP. XIII. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPI- SCOITS ET EPISCOPIS UNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COM­MUNIONEM CUM APOSTOLIG A SEDE HABENTIBUS. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEIONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IXZIII. EPISTOLA EN­CYCLICA.

Next

/
Thumbnails
Contents