A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

69 Nr. XII. Inscrutabilibus divinae providentiae consiliis pia cum resignatione acquie­scendo, non tamen sine intimo cordis dolore notum reddo Yen. Clero, optimae spei juvenem sacerdotem nobis ereptum fuisse, Joannem quippe Haszlinger coo­peratorem Szolnokensem, qui post brevem unius septimanae infirmitatem, mori­bundorum Sacramentis confortatus, die 1. m. curr. pie in Domino obdormivit anno aetatis 28. vix superato, sacerdotii 4. Cujus animam, ut aeternae beatitudinis quiete perfruatur, piis fratrum ad aram suffragiis commendo. Jaurini, die 5. Augusti 1877. D. Joannes Kerner beneficium parochiale, quod hactenus tenuit, Magyar- Kimleense, Patronatui Fundi Religionis obnoxium, voluntarie in manus meas resignavit, quam resignationem, utpote causis prorsus canonicis innixam, acceptare non dubitavi. Hac itaque ratione de jure jam vacans, de facto vero a 1. Octobris a curr. vacaturum hoc beneficium rursus complendum hisce concursui, usque 10. affuturi mensis Septembris duraturo, cum eo expono, ut competituri recursus suos Hxc. Domino R. H. Ministro Cultus ac Publicae Institutionis inscribendos mihi usque ad praedefixum terminum exhibeant. Jaurini, die 5. Augusti 1877. Incidenti ex eo, quod Dominorum parochorum nonnulli praescriptum modum expediendarum medio postae officiosarum litterarum observare omiserint, ac ob hoc Cancellaria mea Dioecesana a litteris ab onere taxae secus liberis taxam de­pendere debuerit, ordines ministeriales hoc in merito sub 23. Decembris a. 1874. Nr. 34847. editos et exhinc in Cireularibus a. 1875. pag. 12. publicatos in memo­riam revocandos et denuo inculcandos duxi DD. animarum Curatores inviando, ut in sensu ordinum horum ad involucrum litterarum officiosarum praeter solitum „ex officio“ etiam negotium, in quo illae exaratae sunt, per verba „vallási ügyben“, „házassági ügyben“ vei „iskolai ügyben“ adscribere non omittant. Jaurini, die 5. Augusti 1877. Nr. 1868. Obitus Joannis Haszlinger cooperatoris Szolnokensis. Nr. 1869. Concursus pro beneficio pa- rochiali in Magyar- Kimle. Nr. 1870. Modus expe­diendarum litterarum officiosarum in memoriam revocatur. 15

Next

/
Thumbnails
Contents