A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

\fl+ 59 HXTr. X. Iter, quod ex occasione Jubilaei Episcopalis Sanctissimi Domini Nostri Papae Pii IX. nuper ad limina Apostolorum suscepi, Deo votis meis benigne ob­secundante et peregrinationis meae semitas misericorditer dirigente, feliciter per­egi. Die 22. mensis elapsi Maji iter ingressus, die 26. ejusdem mensis Romam per­veni et persolutis eadem die in Basilicis S. Petri in Vaticano et S. Pauli in via Ostiensi ad venerandas beatorum borúm Apostolorum reliquias debitis Deo gratiis, altera die, i. e. Festo SS. Trinitatis, quo Clerus et populus Dioecesis meae Jubilaei Beatissimi Patris solennitatem celebrabat Deo gratias agendo et misericordiam ejus supplicibus precibus exorando, ipse ad sepulchrum Principis Apostolorum meas meorum supplicationibus junxi preces, quo commune votum communis etiam pro­sequeretur oratio. Sanctissimum Patrem coram venerandi bonore binis vicibus per- fruitus, amoris, pietatis et venerationis sensa, quibus Clerum et populum Dioecesis istius ad Christi in terris Vicarium et Sedem Apostolicam indivulse adstrictos esse ex indubiis factorum argumentis scio, exponere haud omisi ; quae ille benigne sus­cipere et in pignus paterni sui amoris mihi, Clero ac populo fideli Dioecesis meae ac carae nostrae patriae apostolicam benedictionem impertiri dignatus est. Postquam solennitati Jubilaei Pontificii, die 3-a Junii in Basilica a vinculis B. Petri Apostoli nuncupata celebratae, in serie Episcoporum et fidelium omnis linguae et nationis, e diversissimis Orbis catholici partibus hac ex occasione Romam confluentium, inter­fuissem, corpore sanus et animo ob mirum unitatis concentum, quem mihi coram intueri licuit, erectus Urbi valedixi et salutatis in via, Mediolani nempe, S. Caroli Borromaei, S. Ambrosii et Sanctorum Martyrum Gervasii et Protasii reliquiis, per Bavariam ad patriam redux die 11. m. curr. Deo propitio, cui sit laus, honor et gratiarum actio sospes et incolumis in cara mea Residentia adveni. Dum haec ad notitiam V. Cleri Dioecesani hisce perfero, una DD. animarum Curatores requiro, ut de iis fideles suos proxima occasione ex ambone edocere, in specie benedictionem apostolicam, ipsis a Beatissimo Patre missam, publicare velint. Jaurini, die 22. Junii 1877. Nr. 1553. Praesul de sua peregri­natione Romana. Nr. 1554. Decretum S. Congregatio­nis Indicis publicatur. DECRETUM. Sabbato die 24. Martii 1877. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Ro­manae Ecclesiae Cardinalium a SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO PIO PAPA IX. Sanctaque Sede Apostolica Indici Librorum pravae doctrinae, eoi;umdemque proscri­12

Next

/
Thumbnails
Contents