A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

32 deteriorem ordinis et constitutionis ecclesiasticarum rerum, videndi exitium anima­rum, quin operam nostram ad tot damna opportuna reparanda impendere et navare possimus. His ita se habentibus nonne nova amarulenta irrisio et ludibrium existi­mandum est illud, quod saepe dicitur, nempe debere Nos conciliationis et concor­diae consilia cum novis dominatoribus inire, cum haec conciliationis ratio non aliud ex parte nostra esset, nisi omnino prodere non modo summa Sanctae hujus Sedis jura, quae tamquam sacrum et inviolabile depositum ad hanc supremam cathedram evecti custodienda ac tuenda recepimus, sed etiam et praecipue prodere divinum ministerium Nobis pro salute animarum commissum, tradere hereditatem Christi in manus auctoritatis hujusmodi, cujus opera ad ipsum catholicae religionis nomen, si fieri posset, delendum diriguntur? Nunc profecto terrarum orbi claro in lumine omnique ex parte conspicienda praebetur vis, vigor, fides earum concessionum, quibus ad fidelium illusionem hostes nostri libertatem et dignitatem Romani Pontificis tueri se velle ostentarunt, quae fundamentum suum positum habent in arbitrio ac hostili voluntate reipublicae moderatorum, quorum in potestate est iuxta sua consilia et rationes, ac pro lubitu eas aptare, servare, interpretari, atque executioni mandare. Haudquaquam certe, haudquaquam Romanus Pontifex est aut erit unquam plenae libertatis compos, ac suae plenae potestatis, donec .aliis in urbe sua dominantibus subiiciatur. Alia ejus sors Romae esse non potest, nisi aut supremi Principis aut captivi: nec unquam catholicae Ecclesiae universae pax, securitas, tranquillitas con­stare poterit, donec exercitium supremi apostoliéi ministerii obnoxium fuerit studiis partium, arbitrio dominantium, vicibus politicarum electionum, consiliis et operibus hominum callidorum ac utilitatem justitiae praeferentium. At in tantis malis, queis laboramus et premimur, ne putetis Venerabiles Fratres aut animum Nostrum fractum concidere, aut illam in Nobis fiduciam defi­cere, qua Omnipotentis et Aeterni decreta expectamus. Nos quidem consilium cum inissemus post occupationem ditionis Nostrae Romae potius manendi quam quae­rendi alienis in terris tranquillum hospitium, idque ea mente, ut penes Beati Petri sepulcrum pro re catholica vigiles excubias ageremus, numquam destitimus auxi- liante Deo pro causa Ejus tuenda certare, et quotidie certamus nullibi loco ceden­tes hosti, nisi vi depulsi, ut perpauca illa, quae adhuc reliqua sunt ab impetu diri­pientium et pervertere omnia conantium, vindicemus. Ubi autem caetera Nos defe­cerunt praesidia, quibus Ecclesiae et religionis rationes tueremur, Nos nostrae vocis et nostrarum expostulationum officio usi sumus ; cujus rei testes estis ipsi, quibus communia pericula, communis Nobiscum dolor fuit: saepe namque verba excepistis publice a Nobis prolata sive ut nova facinora reprobaremus et contra invalescentem hostium violentiam protestaremur, sive ut aptis monitis fideles instrueremus, ne insi­diis improborum et simulatae religionis specie, neu noxiis falsorum fratrum doc­trinis deciperentur. Utinam vocibus Nostris tandem admoveant aures animumque adiiciant illi, quorum ad officium pertinet et maxime interest, auctoritatem Nostram sustentare, et causam, qua nulla justior et sanctior, viriliter tueri! Nam qui fieri potest, ut illorum prudentiam fugiat, frustra solidam ac veram prosperitatem in nationibus, tranquillitatem ac ordinem in populis, stabilitatem potestatis in iis, qui

Next

/
Thumbnails
Contents