A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

30 sublime illud munus docendi, vigilandi, animarum saluti prospicendi, quod Ecclesia a suo divino conditore accepit, nefario modo impediatur, severrissimis poenis indi­ctis ad obstruendum os ministrorum ejus, qui dum docent populos servare omnia, quae Christus mandavit, dum instant opportune, importune, arguunt, obsecrant, increpant in omni patientia et doctrina, illud agunt, quod divina eis et apostolica auctoritate praecipitur. Alias autem tenebrosas molitiones oppugnatorum Ecclesiae silentio prae­terimus, a quibus nonnullorum etiam ex publicis administris consilia et incitamenta non abesse cognoscimus, quae eo spectant, ut maiorum tribulationum dies Ecclesiae ipsi adducantur, vel promovendis schismatis occasionibus, ubi futuri Pontificis electio inciderit, vel Episcoporum, qui Ecclesiis Italiae praesunt, spiritualis auctoritatis usu impediendo, cuius rei causa Nos novissime declarare coacti fuimus, tolerari posse, ut acta canonicae institutionis eorumdem Episcoporum laicae potestati exhibeantur, ad occurrendum quantum in Nobis est funestissimis rerum adiunctis, in quibus non amplius agebatur de temporalium bonorum possessione, sed ipsae fidelium conscien­tiae, earum pax, animarum procuratio et salus, quae suprema Nobis lex est, in aper­tum discrimen vocabantur. Verum in hoc, quod egimus ad gravissima pericula re­movenda. palam ac iterum agnosci volumus, Nos injustam eam legem, quae regium placitum vocatur, omnino improbare ac detestari, aperte declarantes per ipsam laedi divinam Ecclesiae auctoritatem, ejusque libertatem violari. Post haec autem, quae hactenus exposuimus, omittentes plura alia, ad quae deploranda sermonem nostrum producere possemus, illud petimus, qua ratione fieri possit, ut Ecclesiam gubernare valeamus sub dominatione ejusmodi potestatis, quae omnia Nobis media et praesidia ad Apostolatum nostrum exercendum continenter adimit, omnem viam obstruit, nova in dies impedimenta, novas difficultates interpo­nit, novos usque laqueos insidiasque molitur ? Profecto Nos satis mirari non possu­mus eos homines reperiri, quorum nescimus utrum lexfitas, an malitia major sit, qui sive per publicas ephemerides, sive peculiaribus scriptis, sive impudentibus sermo­nibus plurium occasione conventuum habitis, obtrudere et persuadere populis conan­tur, präsentem summi Pontificis in urbe conditionem talem esse, ut etiam sub alte­rius potestatis dominatione constitutus plena libertate fruatur, ac tranquille et plene possit suo supremo spirituali primatu perfungi. Ad quam opinionem publice confir­mandam nullam elabi occasionem sinunt sive cum Episcopi et fideles ex exteris plagis ad Nos visendos accedunt, sive cum eorum pios coetus in conspectum no­strum admittimus, sive cum impios ausus contra Ecclesiam Nostris ad eos sermoni­bus deploramus, quin de industria et callide incautis insinuare studeant, Nos reipsa plena potestate et libertate frui tum loquendi, tum Ecclesiam universam administran­di. Mirum Nobis est, quod talia impudenter jactari possint, quasi exercitium illorum actuum, qui recensentur, plene et omnino esset in nostra potestate, et quasi in iis to­ta gubernationis Ecclesiae ratio, quae ad munus Nostrum pertinet, contineretur. Quis enim nescit, non sub Nostra, sed sub dominantium potestate esse actus ejus li­bertatis, quam tantopere extollunt, ita ut eatenus et tamdiu eosdem actus exercere possimus, quatenus et quamdiu hoc ab iis non impediatur ? Quae tamen nostrorum actuum libertas quantum sub eorum potestate sit, etsi alia argumenta deessent, satis

Next

/
Thumbnails
Contents