A Győri Püspökség Körlevelei, 1877

Tartalomjegyzék

23 PsTr. Λ7\ Decretum jussu Sanctissimi D. N. Papae Pii IX. sub 20. Januarii a. curr. editum, vi cujus praescribitur, ut professio fidei ab iis, qui eam emittere tenentur, in posterum juxta auctam et infra subnexam formulam nuncupetur, pro stricta observantia hisce publico ac una eam partem formulae, quae augmentum accepit, in linguas vernaculas translatam eum in finem isthic adnecto, ut illa in Ritualis loco concernenti substitui possit. Nr. 944. Decretum de augmento formulae professioni» fidei. DECRETUM. Quod a priscis Ecclesiae temporibus semper fuit in more, ut christifidelibus certa proponeretur ac determinata formula, qua fidem profiterentur, atque invales­centes cujusque aetatis haereses solemniter detestarentur, idipsum, sacrosancta Tri- dentina Synodo feliciter absoluta, sapienter praestitit Summus Pontifex Pius IV., qui Tridentinorum Patrum decreta incunctanter exequi properans, edita Idibus Novembris 1564. Constitutione Injunctum Nobis, formam concinnavit professionis fidei recitandam ab iis, qui cathedralibus et superioribus Ecclesiis praeficiendi forent, quive illarum dignitates, canonicatus, aliaque beneficia ecclesiastica quaecumque curam animarum habentia essent consecuturi, et ab omnibus aliis, ad quos ex decretis ipsius Concilii spectat: nec non ab iis, quos de monasteriis, conventibus, domibus, et aliis quibuscumque locis regularium quorumcumque ordinum, etiam militarium, quocumque nomine vel titulo provideri contingeret. Quod et alia Constitutione edita eodem die et anno incipien. In sacrosancta salubriter praeterea extendit ad omnes doctores, magistros, regentes, vel alios cujuscumque artis et facultatis pro­fessores, sive clericos sive laicos, vel cujusvis ordinis regularis, quibuslibet in locis publice vel privatim quoquomodo profitentes, seu lectiones aliquas habentes vel exercentes, ac tandem ad ipsos hujusmodi gradibus decorandos. Jam vero, cum postmodum coadunatum fuerit sacrosanctum Concilium Va­ticanum, et ante ejus suspensionem per Literas Apostolicas Postquam Dei munere dici 20. Octobris 1870. indictam, binae ab eodem solemniter promulgatae sint dog­8

Next

/
Thumbnails
Contents