A Győri Püspökség Körlevelei, 1876
Tartalomjegyzék
δ Interea autem I)D. Curatos requiro, ut siquid similis objecti in suis Ecclesiis inveniretur, hoc Officio Dioecesano significare non intermittant. Jaurini, die 16. Januarii 1876. oiquidem pia Sodalitas Dominae Sanctissimi Cordis (Jesu), Dominae inquam Nr. 105. nostrae Mariae, potentissime ac efficacissime pro nobis apud filium suum Jesum In ?egotio r . . - . . 1 r. piae SodaiitaChristum intercedentis, occasione Conferentiarum Pastoralium de anno 1872. pro tis Dominae hac Dioecesi per me adoptata et adprobata fuerit et in ea actu vigeat: e re duxi "rOTafs.1”1 publicare litteras, quae in negotio hujusce Sodalitatis nuper e Decreto S. Congregationis Romanae ac Universalis Inquisitionis ad Episcopum Przemysliensem destinatae fuerunt, quarum quidem tenor est sequens. Illme ac Rme Dne uti Frater. Supplici libello per nuntium apostolicum Vindobonensem SSmo Dno Nro Pio Papae IX. oblato ac commendato exponebat Amplitudo tua, in ista dioecesi Premisliensi latinorum, sicuti in tota Polonia vigere ac florescere devotionem erga Bmam Virginem incarnati Verbi Matrem immaculatam, piaque sodalitia in ejus honorem approbata frequenter fuisse inducta, quae inter recentissime erectum illud sic dictum : Notre-Dame du Sacré-Coeur a sede apostolica indulgentiarum favoribus ditatum plurimos inibi numerare asseclas. Addebat insuper, ipsam cum gaudio accepisse mox factam versionem gallicae invocationis, quae genio linguae plonicae quam maxime respondens sonat idem ac Mater Cordis Jesu, adnotans per eam optime occurri erroneae ac periculosae quorumdam versioni in idem idioma, quae invocationi Regina Cordis Jesu responderet. Quibus praejactis rogat eadem Amplitudo tua, ut genuinae ac pietati congruae versioni seu invocationi polonica lingua ut supra expressae indulgentiae gallicae invocationi Notre Dame du Sacré-Coeur jam concessae et in posterum concedendae applicari valeant. Porro Emi Patres Cardinales una mecum inquisitores generales, quibus rei cognitio a SSmo Dno Nro commissa est, haud potuerunt quin ex hujusmodi expositione deprehenderent ac laudarent zelum et studium Amplitudinis tuae in protuenda fidei puritate, quae identiden praesertim hisce diebus a viris, ut ut piis, sed nimio forsan novitatis amore abreptis, incaute posthaberi videtur, haud perpendentes periculum, ne doctrinis variis ac peregrinis rudium saltem fidelium mentes a recto pietatis ac devotionis sensu facile abducantur. Cui sane ut occurreret, alias jam suprema haec S. Congregatio, ipso auctorante Pontifice reprehendendos ac monendos censuit eos, qui memorati sodalitii titulum explicare adlaborabant, ecclesiae traditioni, rectoque catholico sensui haud plene cohaerentes praedicatum potentiae B. M. Virginis ex ejus diva maternitate emanans plus aequo extollebant et novum ita magnificabant titulum, quasi novus celsitudinis ac gloriae cumulus hactenus ignotus Virgini ex eo accesserit, et quasi in ejus sublimis dignitatis notione, qualem hucusque juxta SS. Patrum doctrinam tenuit Ecclesia, aliquid desideraretur; haud considerantes, quod, quamvis plurimum ipsa apud Filium valeat, attamen pie asseri ne-