A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

93 ΠΝΓιτ. XV. In sequelam petitionis S. Sedi Apostolicae in eo propositae ut liceret eccle­siasticis bonos et utiles libros per onera Missarum suscepta acquirere, sequens podiit S. Congregationis Concilii decisio: Die 30. Augusti 1875. Nr. 2420. An et quoroo do liceat Sa cerdotibue per suscepta Mis­sarum onera bonos libros acquirere ? Sacra Congregatio Emmorum S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini in­terpretum, perlectis ac perpensis suprascriptis precibus, rescribendum censuit: Den­tur relativae resolutiones in Tarbien. et aliarum diei 24. Aprilis 1875. Resolutiones vero, quae casui in precibus exposito apprime respondent, ha­bentur in responsione ad sequentia dubia, nempe: I. An illicite agant ii, qui cum non sint bibliopolae vel mercatores, vel aliter missarum celebrandarum quaesitores, verum ecclesiastici viri, quibus sponte a fidelibus eleemosynae missarum traduntur, quique ad bonos libros, vel diaria re­ligiosa evulganda, eas celebrare offerunt sacerdotibus, ut inde lii accipiant stipendii loco libros vel ephemerides? II. An illicite agant hujusmodi sacerdotes, quae vel eis oblatas a supra- dictis ecclesiasticis missas acceptant, vel ipsi eas petunt celebrandas, ut inde queant pro missis jam celebratis, earum stipendii loco , libros vel diaria acceptare vel pe­tere, cum ipsi aliunde sciant, aut sibi persuadeant, aliter non obtenturos easdem missas pro effectiva eleemosyna celebrandas ? Quibus dubiis S. Congregatio in generalibus comitiis habitis supradictae diei 24. Aprilis 1875. respondit: Negative in omnibus ad utrumque. P. Card. Cate- rini, Praef. Quae decisio cum provocatione ad Decretum ejusdem S. Congregationis, exhinc sub 25. Octobris 1874. Nr. 2281. publicatum, hisce ad notitiam Ven. Cleri Dioecesani perfertur. Jaurini, die 20. Novembris 1875. Rmus D. Paulus Szalay Cathedralis meae Ecclesiae Jaurinensis Canonicus honorarius beneficium parochiale in Fertő-Szent-Miklós, quod per 48 annorum cur­sum tenuit, aetatis annorum 80 onere gravatus, in manus meas resignavit. Qua re- signatione, utpote e causis prorsus canonicis facta, per me acceptata, vacans isthoc beneficium parochiale, alias juris patronatus Celsissimi Domini Nicolai Principis 22 Nr. 2421. Concursus publicatur pro beneficio pa- rochiali in Fertő-Szent- Miklós.

Next

/
Thumbnails
Contents