A Győri Püspökség Körlevelei, 1875
Tartalomjegyzék
4 conflatum, et ipsi sacrilegi insidiatores, utut a bonis undique fere impetiti, parvi pendere videantur acceptas plagas tecti lorica dirissimae suae contumaciae puden- daeque perduellionis: invicta tamen fidelium, S. Sedi Romanae devote adhaerentium pietas effecit, ut turpis secessio a potentibus hujus saecidi licet defensa, languescat in dies et confundatur. Fideles per mare tribulationis, sed denique tamen transibunt ad pacifica. Utinam Deus abbreviare dignetur amaritudinis istius dies ! „Consolabitur, ut firma fide credimus, Dominus Sion et consolabitur omnes ruinas ejus : et ponet desertum ejus, quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini ; gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis“. 6) E regnis exteris in patriam nostram redeuntes et rerum statum oculis lustrantes similia experimur. Etsi enim tanta rerum perturbatio, qualem in superioribus adumbravimus, apud nos haud grassetur, neminem tamen latet, sal etiam heic infatuari. Exiguo namque septennii spatio in clero tam saeculari quam regulari tanti apostasiae casus occurrere, quantos prioribus temporibus nec integrum saeculum vidit. Non vacat singulam Dioecesim lustrare, non singulo ex Ordine religioso lugubrem eorum profugorum texere catalogum, qui excusso obedientiae jugo spretaque superiorum auctoritate, fidei Deo ac Ordini suo datae immemores, et fallacibus mundi illecebris in transversum acti primum quidem habitum Ordinis vel vestem clericalem, ubi potuerunt, abjecerunt petulanter garriendo, habitum non facere monachum ; dein ea, quae monachum, vel virum ecclesiasticum revera faciunt, peraeque contemnentes de gradu in gradum profundius lapsi , contra statuta suae Religionis et praecepta praesulum rebellando, alii quidem a Religione, alii etiam ab ordine, alii plane a fide defecerunt, haec inquam, per singula individua recensere non vacat. Horret animus et intimo dolore perfunditur, manus tremit, caligant oculi, dum populo fideli pretioso sanguine Jesu Christi redemto tanta in Dioecesibus et regularibus Ordinibus scandala dari mente revolvo, dum video parva initia, quae fors parum curabantur, talem demum nacta fuisse exitum. Infelix horum ruina exordium sumsit a superbia spiritus. Elato supercilio supra receptas Ecclesiae vel Ordinis regularis leges sapere, scandalis delectari, auctoritati vigenti, Superiorum monitis et precibus ore barbaro, procaci et ad effugia ac cavillationes sem- per armato refragari, contemtores sacrae disciplinae excusare, perversorum hominum societatem non reformidare, adplausu eorum ad proterviores usque ausus animari, jam funesta consilia meditari, in praecipitiis amtmlare, tandem quod animo conceperant abjecto verecundiae velo perfricta fronte manifestare. Recurrunt mihi haec scribenti, quae in operibus S. Augustini, gesta cum Donatistis pertractantis, de initiis et processu apostasiarum legi, quod nempe mens sic adulterata serius ocyus denique scelestum gignat a vera fide et sancta unione recessum. „Licet, inquit, viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint, tamen conceptum virus evanescente umbraculo occultari non potuit, — concepit dolorem, pe- perit iniquitatem.“ Ista est naturalis ad ruinam via, nisi gratia Dei interjecto medio in cursu salutari obice infelicem hominem periculo secundum infinitam suam ·.) Isaias 1, 3.