A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

52 Nr. 984. Opus „A ke­reszténység szelleme“ commendatur. Nr. 985. Pro Armenis catholicis in Tnrcia colle­cta insti­tuenda. Opus egregium auctoris Francisco Staudenmaier, tractans de spiritu reli­gionis Christianae, tres Dioecesis Csanádiensis cooperatores in hungaricum transtu­lerunt, translationem in duobus tomis currente hoc anno edituri. Emolumentum, quod ex hac editione redundaverit, una ex parte cedet hungaris in Moldávia de­gentibus, parte ex altera fundo pro erigendo in Szeged monumento Dugonicsiano destinato. Dum opus hocce Yen. meo Clero commendo, una notum reddo, pretium praenumerationis pro singulo tomo in 1 fl. 50 xr. defixum ad Emericum Makra cooperatorem in Pankota (Cottus Aradinensis) mittendum esse. Jaurini, die 28. Aprilis 1875. Nota abs dubio est Yen. Clero Dioecesano tristis Armenorum catholicorum in Imperio Turcico sors, qui nempe ab Armenis schismaticis e suis Ecclesiis et scholis violento ausu exturbati, piis suis fundationibus privati incasso prorsus co­natu sua jura reclamant. Congregatio Mecliitaristica Yiennae, quae Missionum in Oriente curam j^erit, oppressis his catholicis succurrere volens cum indultu Exc. ß. H. Gubernii me requisivit, ut fine obtinendi materialis succursus causam horum Armenorum catholicorum caritati fidelium Dioecesis meae commendarem. Cui qui­dem requisitioni deferens DD. Curatos provoco, ut proxima aliqua Dominica in Ec­clesiis in praedictum finem collectam instituere et quod ipsi et fideles contulerint, via Officii Yice-Arclii-Diaconalis ad Officium Cancellariae meae Dioecesanae trans­ponere velint. Jaurini, die 28. Aprilis 1875. Pro licntissimo Patrr. N. E. cum epigraphe „Per crucem ad lucem“ 1 aur. cacs. — DD. Josephus Hercz 1 aur. caes. — Antonius Hérits 5 fi. — Marcus Blazovics 2 fi. — Matth. Ivótzián Ifi. — Math. Reiff Ifi. — Michael Paversteiner 2 fl. — Antonius %) Mohi 5 fl. in arg. — D. Stephanus Horváth V.-A.-D. 4 fl. — Matth. Káráll 3 fl. — Paulus Blazovics 2 fl. — Ignatius Grössmann 3 fl. — Fer- dinandus Gruber 5 fl. — Alexander Robicza 1 fl. — Martinus Zeichmann 1 fl. — Franciscus Csenár 2 fl. —- Petrus Pöschl 2 fl. — Ignatius Kovács 1 fl. — Isidorus Blazovics 1 fl. — Joannes Muskovich 1 fl. — Fabianus Kacsich 1 fl. — Josephus Kómesz 9 vig. in arg. — E par. Osli 3 fl. 60 xr. — Győrbelváros 5 fl. 58 xr. Summa 2 aur. caes., 5 fl. arg., 9 vig. arg. et 47 fl. 18 xr. Joannes m. p.? Episcopus. Piae Symbolae ·/ inde ab ultima publicatione in Officio Cancellariae Dioecesanae collectae.

Next

/
Thumbnails
Contents