A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

29 INTr. "V. Complures rationes suadent, imo urgent, ut iis, qui lucubrationibus de re­bus sacris suam impendunt operam, nonnullas Ecclesiae leges in memoriam revo­cem, earumque observantiam singulis inculcare pergam. Inter lias facile primum occupat locum Decretum SS. Concilii Trid. Sess. IV. de editione et usu sacrorum librorum, in quo haec occurrunt: „Neque liceat imprimere vel imprimi facere quos­vis libros de rebus sacris sine nomine auctoris, neque illos in futurum vendere, aut etiam apud se retinere, nisi primum examinati, probatique fuerint ab Ordinario. — Regulares ultra examinationem et adprobationem hu­jusmodi licentiam quoque a suis Superioribus impetrare tenentur. — Ipsa vero hu­jusmodi librorum probatio in scriptis detur, atque ideo in fronte libri, vel scripti vel impressi authentice appareat; idque totum, hoc est, et probatio et examen, gra­tis fiat, ut probanda probentur et reprobentur improbanda.“ E Decretis Conciliorum Provincialium, missis caeteris, sufficiat allegare Concil. Provinc. Strigoniense anni 1858. „Volumus, inquiunt Reverendissimi Ordinarii, et in quantum opus est, manda­mus, ut Clerici nullum scriptum typis excudi faciant ante obtentum a Nobis in­dultum et pro re nata adprobationem.“ (Cone. Prov. Strig. 1858. Tit. VI. pag. 87.) Porro ii, qui biographias, prodigiosos eventus, visiones etc. piarum perso­narum aut Sanctorum typis vulgant, operibus suis praemittere debent protesta­tionem, qua declarent, se sententiam Ecclesiae praeoccupare nolle , illiusque judicio se subjicere. Simili protestatione etiam concludant opus suum, juxta Constitutiones Urbani VIII. Pontificis 13. Mart. 1025. et 5. Jul. 1634. Formulas protestationum istarum exhibet Benedictus XIV. De Servorum Dei Beatificatione et Beatorum Ca- nonisatione Libr. II. cap. 11. Nr. 8. 9. Ex his sit hic sequens excerptum : „Huic Decreto ejusque confirmationi et declarationi observantia et reverentia, qua par est, insistendo, profiteor me haud alio sensu, quidquid in hoc libro refero, accipere aut accipi ab ullo velle, quam quo ea solent, quae humana duntaxat auctoritate, non autem Divina Catholicae Romanae Ecclesiae aut Sanctae Sedis Apostolicae nitun­tur, his tantummodo exceptis , quos eadem Sancta Sedes Sanctorum, Beatorum aut Martyrum catalogo adseripsit.“ Denique meminerint scriptores, eventus etsi mirabi­les nomine miraculi insignire et personis piis Sancti epitheton dare, citra audi­tum eatenus Ecclesiae judicium, minime licere. Jaurini, die 12. Martii 1875. Nr. 683. Libri de rebus sacris. 24

Next

/
Thumbnails
Contents