A Győri Püspökség Körlevelei, 1875
Tartalomjegyzék
23 ÜNTr. I"V. Die 11. m. curr., susceptis prius migrantium ex hac vita Sacramentis, senio confectus placide in Domino obdormivit et hodie in Győr-Szigeth loco suo natali sepultus est A.-R. D. Stephanus Moravek , emeritus parochus Farádensis, Collegii S. Ladislai R. H. Presbyter, beneficiatus Capellae S. Joannis Nep. M. ad pontem Rápcza Jaurini, Sacerdos Jubilaris, anno aetatis suae 83., sacerdotii vero 59. Anno 1816. ad Presbyteratum promotus, gesto in parochiis Gyó'r-Nádorváros , Fehéregyháza et Sopronii in parochia Capitulari Cooperatoris munere, anno 1828. beneficium parochiale in Nemes-Ládony obtinuit, quod anno 1843. cum beneficio Farád- ensi commutavit. Expletis isthic inter pastorales curas 19 annis, anno 1862. ad be- nemeritam quietem recessit, anno 1870. neoerecto Collegio Presbyterorum S. Ladislai R. H. primus adscriptus. Ob modestam, qua cunctis semet postponere studebat, indolem, ob parem in omnes dilectionem, ob promptissimam cunctis, ubi poterat, serviendi voluntatem in omnium fuit dilectione etaestimio. Rara in imbecillo et sub grandaevae senectutis onere fracto corpore mentis agilitate memoriaeque vivacitate donatus, pari cum junioribus assiduitate Clero urbis cathedralis in excipiendis jam numerosae juventutis scholasticae, jam aliorum fidelium saepe insolitae multitudinis confessionibus semper aderat, nullis ab his laboribus sive aeris, sive senectutis incommodis deterritus. Honorem, honestam porro, qua in Collegio S. Ladislai fruebatur, provisionem nunquam suis meritis, sed Cleri Dioecesani, Fundum Auxiliarem erigentis et continuo augentis, tribuere amabat caritati; quam celebrare, eui perpetuae gratitudinis nexibus semet obstrictum publice declarare, cui juges orationes rependere et subsidiarios in cura animarum labores reddere solatio ei fuit et gaudio. Dignus, cui fraternae caritatis suffragiis apud Deum succurramus, ut anima ejus in pace Sanctorum requiescat. Jaurini, die 13. Februarii 1875. Vacantem in Collegio Presbyterorum S. Ladislai R. H. pe]· obitum Stephani Moravek stationem hisce publicare constitui ea pro recursuris addita inviatione, ut libellos suos supplices cum voto Fratrum Districtualium horsum usque 15. Martii curr. anni exhibeant. Jaurini, die 14. Februarii 1875. Excell. D. R. H. Minister Cultus ac Publicae Institutionis ad cunctas Regni jurisdictiones sub 13. elapsi mensis Januarii Nr 563. dimisit circulares ordines, modum agendi cum secta sic dictorum Nazarenorum, qui se alias etiam Christi sectatores et lucis filios vocitant, praescribentes, quos — etsi in Dioecesi hac hujus aut similis sectae homines non inveniantur — pro capienda tamen notitia isthic per extensum subjungo. Nr. 501. Obitus Stephani Moravek sacerdotis jubilaris. Nr. 502. Publicatio vacantis stationis in Collegio S. Ladislai. Nr. 503. De secta Nazarenorum. 5