A Győri Püspökség Körlevelei, 1875

Tartalomjegyzék

15 sacrum illud temporis spatium signat, quod sancta majorum nostrorum consuetudo, et Komanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum instituta universalis Jubilaei solemnitati celebrandae consecrarunt. Quanta Jubilaei annus, ubi tranquilla Eccle­siae tempora illum rite celebrari annuerunt, veneratione et religione sit cultus, ve­tera ac recentiora historiae monumenta testantur; habitus enim semper fuit uti an­nus salutaris expiationis totius christiani populi, uti annus redemptionis et gratiae, remissionis et indulgentiae, quo ad hanc Almam Urbem Nostram et Petri Sedem ex toto orbe concurrebatur, et fidelibus universis ad pietatis officia excitatis cumu­latissima quaeque reconciliationis et gratiae praesidia in animarum salutem offere­bantur. Quam piam sanctamque solemnitatem hoc ipsum nostrum saeculum vidit, cum nempe Leone XII. fel. record. Praedecessore Nostro Jubilaeum anno 1825. indicente, tanto christiani populi fervore hoc beneficium exceptum fuit, ut idem Pontifex perpetuum in hanc Urbem peregrinorum per totum annum concursum ad­fuisse, et religionis, pietatis, fidei, caritatis, omniumque virtutum splendorem in ea mirifice eluxisse gratulari potuerit. Utinam ea nunc Nostra et civilium ac sacrarum rerum conditio esset, ut quam Jubilaei maximi solemnitatem anno hujus saeculi 1850. occurrentem, propter luctuosam temporum rationem Nos omittere debuimus, nunc saltem feliciter celebrare possemus juxta veterem illum ritum et morem, quem Majores nostri servare consueverunt! At, Deo sic permittente, non modo non sublatae sed auctae magis in dies sunt magnae illae difficultates, quae tunc tempo­ris Nos ab indicendo Jubilaeo prohibuerunt. Verumtamen reputantes Nos animo tot mala, quae Ecclesiam affligunt, tot conatus hostium ejus ad Christifidem ex ani­mis revellendam, ad sanam doctrinam corrumpendam et impietatis virus propagan­dum conversos , tot scandala quae in Christo credentibus ubique objiciuntur, cor­ruptelam morum late manantem, ac turpem divinorum humanorumque jurium ever­sionem tam late diffusam tot fecundam ruinis, quae ad ipsum recti sensum in ho­minum animis labefactandum spectat; ac considerantes in tanta congerie malorum, majori etiam Nobis pro Apostolico Nostro munere curae esse debere, ut fides, religio ac pietas muniatur ac vigeat, ut precum spiritus late foveatur et augeatur, ut lapsi ad cordis poenitentiam et morum emendationem exci­tentur, ut peccata, quae iram Dei meruerunt, sanctis operibus redimantur, quos ad fructus maximi Jubilaei celebratio praecipue dirigitur; pati Nos non debere puta­vimus , ut hoc salutari beneficio, servata ea forma, quam temporum conditio sinit, Christianus populus hac occasione destitueretur, ut inde confortatus spiritu in viis justitiae in dies alacrior incedat, et expiatus culpis facilius ac uberius divinam pro­pitiationem et veniam assequatur. Excipiat igitur universa Christi militans Ecclesia voces Nostras, quibus ad ejus exaltationem, ad Christiani populi sanctificationem et ad Dei gloriam universale maximumque Jubilaeum integro anno 1875. proxime insequenti duraturum indicimus, annunciamus et promulgamus; cujus Jubilaei causa et intuitu superius memoratam indulgentiam occasione Vaticani Concilii in forma Jubilaei concessam , ad beneplacitum Nostrum et hujus Apostolicae Sedis suspen­dentes ac suspensam declarantes, caelestem illum thesaurum latissime recludimus, quem ex Christi Domini ejusque Virginis Matris omniumque sanctorum meritis, pas­as: U

Next

/
Thumbnails
Contents