A Győri Püspökség Körlevelei, 1874

Tartalomjegyzék

53 DECRETUM. Feria VI. Die 10. Julii 1874. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO PIO PAPA IX. Sancta- que Sede Apostolica Indicis librorum pravae doctrinae, eorumdernque proscriptioni, ex­purgationi, ac permissioni in universa Christiana Republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio apostolico vaticano die 10. Julii 1874, damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, vel alias damnata atque proscripta in Indicem Librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur Opera. Drei (iewissensfragen über die Maigesetze. Latine vero: Tria quaesita con­scientiae relate ad Leges Maii. — Moguntiae 1873. Donec corrigatur. Ehrerbietige Vorstellung und Bitte an den hoch würdigsten Episcopat in Preussen: ein Wort zur Verständigung von Vincentius Sincerus. Latine vero: Re­verens expositio et supplicatio Rmo Episcopatui Borussico. Verbum pro concilia­tione a Vincentio Sincero. — Monachii 1874. Ormanian M. — Le Vatican et les Arméniens. — Rome 1873. Imprimerie Romaine de C. Bartol i. Deer. S. 0. fer. IV. die 11. Martii 1874. Auctor Operis cui titulus: Union générale dans le clergé séculier du sacer- doce et du mariage par l’abbé Caillet. — Meulan 1873. Prohib. Decr 5. Febr. 1874, laudabiliter se subiecit et Opus reprobavit. Itaque nemo cujuscumque gradus et conditionis praedicta Opera damnata atque proscripta, quocumque loco, et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sed locorum Ordinariis, aut haereticae pravitatis Inquisitoribus ea tradere teneatur sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO PIO PAPAE IX. per me infra- scriptum S. /. C. a Secretis relatis, SANCTITAS SUA Decretum probavit, et promul­gari praecepit. In quorum fidem etc. Datum Romae die 11. Julii 1874. Nr. 1731. Decretum S. Congr. In­dicis. ANTONIUS CARD. DE LUCA Praefectus. Loco + Sigilli. Fr. Hieronymus Pius Saccheri Ord. Praed. S. Ind. Congreg. a Secretis. Die 20. Julii 1874. ego infrascriptus magister Cursorum testor supradictum Decretum affixum et publicatum fuisse in Urbe. Philippus Ossani Mag. Cure.

Next

/
Thumbnails
Contents