A Győri Püspökség Körlevelei, 1874
Tartalomjegyzék
2 Deum dirigere studuistis, ut manum benignam iterum extendat; et naturae Dominus cum ipse sit, meliora adferat tempora, fideli denique populo peccata sua agnoscenti et poenitenti benedicendo benedicat. Bellis quidem Ecclesia et cbara nostra patria anno proxime elapso vexata non est, sed formido convulsionum bello similium non abfuit, ne nimirum ex aliis Europae regnis incendii religionarii fomes ad nostras quoque oras transferatur. In regnis enim, in quibus conscientiae libertas contemnitur, principia Ecclesiae vi et ferro adulterari intenduntur, auctoritas Ecclesiae exinanitur et anniliilatur, Antistites exspoliantur et in exilium relegantur, fideles pastoribus suis privantur, et similia fiunt, unice ex hac causa, quod hi Ecclesiae ejusque Summo Capiti adhaereant et memores sint, quandoque oportere Deo magis obedire quam hominibus, ubi inquam talia fiunt, ibi bellum in proximo est. Metus itaque haud infundatus adflixit animos vestros. Propter quod et contra iniqua molimina eorum, qui Ecclesiae nostrae compedes fabricare parant, laudabili contentione quasi vir unus omnes protestati estis. Caeterum dum haec pro vestra laude et consolatione in medium profero, modestia vestra me dubitare non sinit, singulum vestrum mihi verbis Evangelii repositurum esse: „Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.“ Sed hoc ipsum, quod partes sacri vestri muneris explere pro virili studueritis, gaudio esse potest vobismet ipsis. „Secura mens quasi juge convivium“ (Prov. 15, 15). Et alacriores faciet vos ad sustinenda similia pro sacro vestro munere fatigia, et aemulanda meliora usque charismata. Pergite itaque Dilectissimi, novo etiam hoc anno laborare in vinea Domini, sicut fideles et inconfusibiles Ecclesiae operarios decet, mente pura, animo forti, zelo fatigari nescio, fiducia in Deum locata. Docete fidelem populum verbo et exemplari sacerdotali vita. Moestos et animo concidentes, erigite; errantes et deceptos ad rectas semitas reducite; egentes pro posse adjuvate, et potentiores ad his succurrendum animate. In reliquo orate pro Ecclesia, Rege et patria, ut Deus misereatur nostri et calamitates avertat ab oris nostris. Estote memores in precibus vestris etiam Confratrum nostrorum, qui in exteris oris persecutionem patiuntur, ut de manu inimicorum suorum liberati in sanctitate et justitia, in pace et tranquillitate servire possint Domino. Orate pro augusto Ecclesiae visibili Capite, adhaerete illi intima mentis religione; orate demum etiam pro me et pro vobismet ipsis, omnibus denique fidelibus, ut gratia Dei illuminati et confortati, quae recta sunt agnoscamus, et quae agenda cognovimus, opere compleamus. Gratia Domini Nostri Jesu sit cum omnibus vobis. Jaurini festo Epiphaniae Domini anno 1874. Nr. 38. Ordines ministeriales de praeservanda a contagiosis morbis pube scholastica. Circulares ordines ab Exc. R. H. Ministerio Internorum in negotio praeservandae a morbis contagiosis pubis scholasticae sub 27. Novembris anni elapsi 1873. cointelligenter cum Exc. R. H. Cultus ac Publicae Institutionis Ministerio editos et mecum recentissime communicatos pro debita DD. Parochorum ceu scholarum directorum, quantum ad ipsos pertinet, directione isthic per extensum subnecto.