A Győri Püspökség Körlevelei, 1874
Tartalomjegyzék
13 UNTi*. IV. Examen pro-synodale vernale hoc anno diebus 19. et 20. Maji, autumnale vero diebus 22. et 23. Septembris instituetur. Quodipsum ad eorum, quorum interest , notitiam cum eo hisce perfero, ut in alterutro pertentari volentes hancce suam intentionem Officio meo Dioecesano tempestive insinuare non omittant. Jaurini, die 4. Martii 1874. Ad perstringendas expensas typi Litterarum Circularium anno elapso 1873. ad Yen. Clerum Dioecesanum exhinc dimissarum quaevis Ecclesia parochialis 2 flnos conferre debet. Provocantur itaque DD. Yice-Archi-Diaconi, ut summam hanc e fiscis singularum crediti sibi Districtus Ecclesiarum, demtis tamen iis, quae vel nulla, vel exigua solum gaudent dotatione , desumere et ad Officium Cancellariae meae Dioecesanae ocyus transponere velint. Jaurini, die 4. Martii 1871. Incidenti ex eo, quod instituta per Statum Publicum scopo formandarum obstetricum, et earum quidem hungaricarum, germanicarum et slavicarum Posonii,hunga- ricarum et valachicarum vero Magno-Varadini erecta hactenus a paucissimis solum frequentata fuerint candidatis, Excellentissimus D. Minister Cultus ac Publicae Institutionis tenore Rescripti sub 23. Januarii a. curr. Nr. 31657/s73» editi ea Yen. Cleri Curati attentioni commendari desiderat eum in finem, ut populo fideli de emolumentis per artis peritas obstetrices in publicam rem dimanantibus congrue edocto praedicta instituta ea quoad frequentantium numerum possint capere incrementa, quae ex obtutu utilitatis publicae exoptanda dignoscuntur. Rem bono communi omnino proficuam agent DD. Curati, si optimis intentionibus praehonorati D. Ministri respondendo jurisdictionum politicarum ab eo hocce in merito distinctim inviatarum conamina sua ex parte succollare studuerint. Quo autem DD. Curati occursuris in casibus congruam circa conditiones susceptionis ad haec instituta impertiri valeant petentibus instructionem, sequentia ex eorum Statutis duxi communicanda: a) formandae in arte obstetricia non sint minores 20 annis, neque 40 annis majores; b) sint a quovis morbo contagioso immunes, nec sint in secunda graviditatis periodo constitutae ; c) adferant testimonium morum a parocho vel a civili superioratu suae Communitatis, testimonium sanitatis physicae a medico, denique attestatum civilitatis in aliqua Communitate; d) artis legendi et scribendi peritae caeteris praeferuntur; e) inscriptiones pro susceptione fiunt pro cursu hiemali a die 1. usque 5. mensis Octobris, pro cursu vero aestivali a die 1. usque 5. mensis Martii cujusvis anni. Provisum etiam est, ut candidatae egentiores congruum obtineant subsidium. Jaurini, die 4. Martii 1874. Nr. 702. Terminus asservandorum examinum pro-syno- dalium. Nr. 703. Pretium Litt. Circularium anni 1873. Nr. 704. Instituta formandarum obstetricum commendanda. 4