A Győri Püspökség Körlevelei, 1873

4 A L L 0 C ü T I 0 SS. PATRIS PII IX. AD CARDINALES 23. DEC. 1872. IN AEDIBUS VATICANIS. VENERABILES FRATRES! Justus et misericors Deus, cujus inscrutabilia judicia et investigabiles viae sunt, sinit adhuc Apostolicam hanc Sedem totamque cum ipsa Ecclesiam ingemi­scere divexatam diuturna saevaque insectatione. Non immutata sane est, sed prae­gravata quotidie magis conditio Nobis Vobisque facta, Venerabiles Fratres, ab oc­cupatione Nostrarum provinciarum, et potissimum postquam ab annis jam plus duobus haec alma urbs Nostra subtracta fuit paterno regimini Nostro. Jugis autem expe­rientia docuit, quam merito ab ipsis hujus insectationis exordiis, impiarum secta­rum machinatione promotae et ab earumdem alumnis rerum summa potitis patratae ac provectae, saepe in Allocutionibus Litterisque Nostris Apostolicis asseruerimus aperte, non alia de causa suprema civilis Nostri principatus jura tanto nisu fuisse impetita, nisi ut ita via sterneretur ad abolendum, si fieri posset, spiritualem prin­cipatum , quo fulgent Petri Successores , delcndamque catholicam Ecclesiam ipsum- que Christi nomen in illa viventis et regnantis. Clarissime quidem id passim osten­sum est ab infensis Subalpini Gubernii gestis; sed inprimis ab iniquis illis legi­bus, quibus vel Clerici ab altaribus divulsi suaque privati immunitate ad militiam vocati sunt, vel Episcopi proprio destituti fuerunt juventutis instituendae munere suisque alicubi seminariis orbati: tamen lucidior adhuc ejusdem consilii demonstra­tio nunc Nobis exhibetur. Et sane: in hac ipsa urbe exturbatis ob oculos Nostros, aut etiam violenter depulsis e propria sede compluribus Religiosis Familiis, bonis­que Ecclesiae gravissimo subjectis tributo, nutuique mancipatis civilis potestatis; jam nunc Coetui, ut ajunt, Legislativo proposita fuit lex illi non absimilis, quae, non obstantibus Nostris denunciationibus et gravissimis condemnationibus, exequutioni in reliquis Italiae partibus gradatim demandata, in hoc etiam Catholicae fidei cen­tro Religiosas Familias extinguere debeat, bonaque Ecclesiae addicere fisco et pu­blicae objicere licitationi. Porro lex isthaec, si tamen legis nomine scitum honestare licet ipsi naturali, divino et sociali juri repugnans, multo iniquior et funestior Ro­mae et circumpositis obtingit provinciis. Profundius enim et acrius jura vulnerat et possessiones universalis Ecclesiae, fonti ipsi insidiatur veri cultus socialis, quem Religiosae Familiae immani labore parique constantia et magnanimitate non in re-

Next

/
Thumbnails
Contents