A Győri Püspökség Körlevelei, 1873

Nr. 1352. Concursus pro statione ludirectoris in Asszonyfa. Nr. 1353. Concursus pro beneficio parochiali in Tolna. Nr. 1354. Opera litera- ria commen­dantur. Nr. 1355. De mitigata ieiunii et abstinentiae disciplina. 48 Joannes Gliiczy stationem, quam hactenus tenuit, docentis in filiali ad Matrem Taáp possessione Asszonyfa sponte dimisit; pro qua itaque actu vacante hisce con­cursum indico et una competere volentes ad libellos suos supplices usque 10. affu­turi mensis Junii, ceu concursus hujusce terminum, A.-Ii. D. Josepho Dresmitzer Vice-Archi-Diacono surr, et parocho in Nagy-Ecs praesentandos inviatos esse volo. Emolumenta hujus stationis labii hungarici in sequentibus defixa sunt: 1. Ager 1 jug. et 6G4 □ org. 2. Alter ager 1 jug. et 524 □ org., cujus tamen usum docens nonnisi a Festo S.Georgii 1874. habebit. 3. A quolibet pari conjugatorum V4 metr. siliginis. 4. Titulo lecticalis praestat. 5. Titulo didactri a singulis prolibus 60 xr., in summa 6. A Communitate 7. E proventu stolari 8. Festo Patrocinii 9. Pro praeparatione hostiarum 10. Titulo ligni focalis 2 org. ligni duri in natura et 10 fl 11. Pro calefacienda schola aliae 2 org. ligni foc. duri in natura. Jaurini, die 14. Maji 1873. 30 fl. —· xr. 36 fl. — xr. 99 fl. 96 xr. 10 fl. — xr. 5 fl. — xr. 8 fl. — xr. 10 fl. — xr. D. Ignatio Csermelyi ad beneficium parochiale in Nagy-Igmánd translato in vacantiam recidit beneficium parochiale, quod idem hactenus habuit, Tolnaense; pro quo rursum complendo hisce concursum vulgo et recursuros provoco, ut libel­los suos supplices Exc. I). Nicolao Comiti Esterházy de Galantha, cujus quippe Patronatui mododictum beneficium obnoxium est, inscribendos usque 10. affuturi mensis Junii, ceu indicti concursus terminum, mihi exhibeant. Jaurini, die 14. Maji 1873. Opus „Májusi Virágok Hzűz Mária Életéből s néhány alkalmi beszéd“ aucto­ris Caroli Kozma A-Dioecesis Agriensis Presbyteri, SS. Theologiae Doctoris et Pro­fessoris, laudes continens Beatissimae Virginis, — porro aliud, cui titulus: „Igaz-e Darwin tana az ember eredetéről? és mit mond a tudomány Darwin állításaira ?“ in quo auctor Antonius Gyttrky insana Darwinismi placita apte refellit, V. Clero com­mendantur. Prius Agriae apud auctorem , aliud Pestini in Instituto Lit. „Hunyadi Mátyás“ haberi potest. Jaurini, die 14. Maji 1873. Quae de mitigata jejunii et abstinentiae lege in conformitate Brevis Aposto­liéi ddto 6. Maji 1870. ope mearum sub 26. Maji ejusdem anni editarum Lit. Cir­cularium publicaveram, ea e benigna dispensatione apostolica hoc etiam, qui nunc currit, anno valere, DD. Curati fidelibus suis proxime ex ambone annunciare velint. Jaurini, die 15. Maji 1873.

Next

/
Thumbnails
Contents