A Győri Püspökség Körlevelei, 1872

3 turbatio. Qui ab errore praeservat, Spiritus Sanctus est. „Neque enim — ut Patres Va­ticani loquuntur — Petri Successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent, et fideliter exponerent. Quorum quidem Aposto- licam doctrinam omnes Venerabiles Patres amplexi et Sancti Doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt, plenissime scientes hanc Sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris Nostri divinam pollicitationem discipu­lorum suorum Principi tactam: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu ali­quando conversus confirma fratres tuos.“3) Absque ulla itaque cordis haesitatione et formidine adhaereamus Ecclesiae Romano-Catholicae, ejusque visibili Capiti Summo Pon­tifici, et rejectis liberae aut veteris catholicae Ecclesiae novis nomenclationibus, illam Ecclesiam dicamus matrem nostram, quae una, quae sancta, quae catholica, quae apo- stolica, quae Romana et dicitur et esse dignoscitur. Deus Unigenitum suum gentibus stella duce revelavit. Nostra stella est doctri­na matris nostrae Ecclesiae Catholicae. In huius fidei lumine ambulemus novo hoc, quem inchoavimus, anno; stellam hanc sequamur certi, nos duce et comite ista stella et secure ubique peregrinaturos et ad metam, qui Christus est, feliciter esse per­venturos. Caeterum, ut gratia luminis hujus fidei digni reddamur, pro ratione officii no­stri pastoralis offeramus hodie Domino tria munera: Munus a manu, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, mente humili, corde puro, conscientia munda, ardente in Deum et homines charitate, pro no­stra totiusque mundi salute, gratias agentes Ipsi propter magnam gloriam suam. Munus a lingua, praedicando sanctam Ejus doctrinam omni creaturae, adulto­rum juxta ac parvulorum pedes in viam divinorum mandatorum dirigendo et laudes Domini in Psalmodia sacra annuntiando. Munus denique ab obsequio, firmiter proponentes, quod omnes muneris nostri pastoralis partes fideliter, sicut decet operarios sedulos et inconfusibiles, expleturi nosque totos divino Ecclesiae servitio jugiter simus mancipaturi. Quae quidem munera nostra, intercedente immaculata Deipara, Dominus uti- nam propitio et sereno vultu respicere et accepta habere dignetur. In reliquo Fratres, custodite vos, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen.4) Jaurini, in Epiphania Domini 1872. Quoad disciplinam jejunii sub S. Quadragesima hoc anno eadem, quae in Circularibus meis Literis de anno praeterito Nr. II. praescripsi, observanda dispono; ita tamen, ut Nr. 115. De jejunio Quadragesi­mali. 3) Const. Pastor aeternus. *) II. Petr. 3, 17—18.

Next

/
Thumbnails
Contents