A Győri Püspökség Körlevelei, 1872

25' J¥r. V. Illustrissimum sane veteris artis ac pietatis in Dioecesi nostra monumentum est Eccle­sia olim abbatialis, nunc parochialis in Lébeny honoribus S. Jacobi Ap. dedicata. In­terna ejusdem ad originariae structurae normam restauratio usque ad annum 1864. ma­gnis sumptibus ad finem perducta vires, quae e pia Patronatus et populi fidelis libera- litate praesto erant, tantopere exhausit, ut condignam externam restaurationem haud aliunde, quam e pia beneficentia artis ac religionis amatorum sperare liceat. Iccirco li­benter defero votis Commissionis operi restaurationis intendentis, dum vos VV. FF. ac Filii Dilectissimi hisce requiro, ut inter plurimos utique, quos vestra liberalitate promo­vere contenditis, pios fines, etiam magnifici hujus templi memores esse, et quas pro modulo virium ipsi offerre poteritis, vel quas fideles curae vestrae crediti a vobis pro­vocandi obtulerint, symbolas aut ad Cancellariam meam Dioecesanam, aut directe ad Officium parochiale in Lébeny dirigere velitis. Jaurini, die 12. Aprilis 1872. His diebus ad Ven. Clerum via Officiorum Vice-Archi-Diaconalium dimissa sunt exem­plaria Schematismi Dioecesani pro anno 1872. typis exscripti, hac vice etiam catalogo scholarum elementarium catholicarum ac fungentium in iis docentium aucti, unaque pro­visum est, ut ex hoc ipso catalogo etiam singuli ludirectores unum exemplar percipiant. Hac ex occasione provocandum duxi V. Clerum, ut, si qui in Schematismo sive quoad statistica, sive quoad historica data defectus observarentur, de iis Cancellariam meam Dioecesanam pro futura ejusdem directione edocere velit. Jaurini, die 13. Aprilis 1872. Concursus pro statione ludirectoris in Taáp-Sz.-Miklós in Literis Circularibus a. curr. Nr. HI. pag. 9. per me publicatus ob pendentes nonnullas quaestiones hisce pro sus­penso declaratur, et in alium, suo tempore indicandum, terminum differtur. Jaurini, die 13. Aprilis 1872. u ukL Nr. 775. Pro restau­ratione Ecclesiae Lébenyensis oblata colliguntur. Nr. 776. Schematis­mus a. 1872. ad Officia Viee-Archi- Diaconalia dimissus. Nr. 777. Concursus pro statione ludirectoris in Taáp-Sz.- Miklós suspenditur. 6

Next

/
Thumbnails
Contents