A Győri Püspökség Körlevelei, 1871

34 seu publicis atque iteratis supplicationibus, seu sacris peregrinationibus susceptis, seu non intermisso ad Ecclesias concursu, et ad sacramentorum participationem accessu, sive praecipuis aliis christianae virtutis operibus, ad thronum divinae clementiae perse­veranter adire, sui muneris esse putarunt. Neque vero haec flagrantia deprecationum studia amplissimo apud Deum fructu carere possunt. Multa immo ex iis jam profecta bona etiam alia, quae in spe et fiducia expectamus, pollicentur. Videmus enim firmita­tem fidei, ardorem caritatis sese in dies latius explicantem, cernimus eam sollicitudinem in Christifidelium animis px*o hujus Sedis et supremi Pastoris laboribus et oppugnationi­bus excitatam quam Deus solus ingerere potuit, ac tantam perspicimus unitatem men­tium et voluntatum, ut a primis Ecclesiae temporibus usque ad hanc aetatem nunquam splendidius ac verius dici potuerit quam his diebus nostris, multitudinis credentium esse cor unum et animam unam. 2) Quo in spectaculo virtutis silere non possumus de aman- tissimis filiis Nostris hujus almae Urbis civibus, quorum ex omni fastigio atque ordine amor erga Nos et pietas itemque par certamini firmitas luculenter eminuit atque eminet, neque solum majoribus suis digna sed aemula animi magnitudo. Deo igitur misericordi immortalem gloriam et gratiam habemus pro vobis omnibus, Venerabiles Fratres, et pro dilectis filiis Nostris Christifidelibus, qui tanta in vobis, tanta in Ecclesia sua operatus est et operatur, efiecitque, ut superabundante malitia, superabundaret gratia fidei, cari­tatis et confessionis. „Quae est ergo spes Nostra et gaudium Nostrum et corona glo­riae? Nonne vos ante Deum? Filius sapiens gloria est Patris. Benefaciat itaque vobis Deus et meminerit fidelis servitii et piae compassionis et consolationis et honoris, quae sponsae Filii ejus in tempore malo et in diebus afflictionis suae exhibuistis et exhibetis.“ 3) Interea vero subalpinum Gubernium dum ex una parte Urbem properat Orbi facere fabulam 4), ex altera ad fucum catholicis faciendum et ad eorum anxietates se­dandas, in conflandis ac struendis futilibus quibusdam immunitatibus et privilegiis quae vulgo guarentigie dicuntur, elaboravit eo consilio ut haec Nobis sint in locum civilis principatus, quo Nos longa machinationum serie et armis parricidialibus exuit. De hisce immunitatibus et cautionibus, Venerabiles Fratres, jam Nos judicium Nostrum protuli­mus, earum absurditatem, versutiam ac ludibrium notantes in Litteris die 2. Martii pr. pr. datis ad Venerabilem Fratrem Nostrum Constantinum Patrizi Sanctae Romanae Eccle­siae Cardinalem, sacri Collegii decanum ac Vicaria Nostra potestate in Urbe fungentem, quae typis impressae protinus in lucem prodierunt. Sed quoniam subalpini Gubernii est perpetuam turpemque simulationem cum impudenti contemptu adversus Pontificiam Nostram dignitatem et auctoritatem conjun­gere, factisque ostendit Nostras protestationes, expostulationes, censuras pro nihilo ha­bere; hinc minime obstante judicio de praedictis cautionibus a Nobis expi’esso, illarum discussionem et examen apud supremos Regni Ordines urgere et promovere non destitit, veluti de re seria ageretur. Qua in discussione cum veritas judicii Nostri super illarum cautionum natura et indole, tum irritus hostium in velanda earumdem malitia et fraude conatus luculenter apparuit. Certe, Venerabiles Fratres, incredibile est, tot errores ca­tholicae fidei ipsisque adeo juris naturalis fundamentis palam repugnantes, et tot blas­2) Act. 4, 32. 3) S. Bern. ep. 238. et 130. 4) S. Bem. ep. 243.

Next

/
Thumbnails
Contents