A Győri Püspökség Körlevelei, 1870

57 Hodie in Instituto Sacerdotum deficientium post patienter toleratos grandaevae senectu­tis labores et dolores ac pie suscepta moribundorum Sacramenta supremum diem obiit R. D. Josephus Frauenhofer Dioecesis meae Sacerdos Jubilaris. — Die ]9. Martii 1785. natus, die 5. Aprilis 1808. ad ordinem presbyteratus promotus, gesto in pluribus Dioe­cesis hujus parochiis Cooperatoris et Administratoris munere, parochiale beneficium Ve- perd, subin vero beneficium Barbacs obtinuit, quo sponte resignato, anno 1844. in quietem recessit. Oremus misericordiarum Patrem, ut animam fratris nostri defuncti in pacis ac lucis regione constituat et Sanctorum suorum jubeat esse consortem. Jaurini, die 26. Julii 1870. Nr. 1523. Obitus Jo- sephi Frauen- hofer Sacerdo­tis jubilaris. Pro adipiscenda alterutra earum, quae ope Circularium ddto 7. Aprilis a. curr. Nr. 713. publico concursui expositae erant, Collegii S. Ladislai stationum via ac modo alias praescripto sex Ven. Cleri Dioecesani recurrerunt individua, e quibus ad ternam meam pro utraque statione propositionem Cathedralis meae Ecclesiae Rmi Canonici die 27. m. curr. apud me in unum collecti secretis votis R. D. Stephanum Moravek emeritum pa­rochum Farádensem et Sacerdotem Jubilarem pro prima — cum annuo 700 Anorum stipendio — R. D. Mathiam Fennesz actualem parochum Márczfalvensem vero pro se­cunda — cum annuis 600 Anis — statione dicti Collegii elegerunt. Concedat Dominus, ut primi hi Collegii S. Ladislai Presbyteri adepto hoc novo honore in benemerita post exantlatos labores quiete in plena animi consolatione perfruantur. Jaurini, die 29. Julii 1870. Nr. 1550. Collegii S. Ladislai Presbyteri no­minati. Per publicatam in prioribus R. D. Mathiae Fennesz in Presbyterum Collegii S. Ladislai electionem de jure vacans redditum est, quod ille hucadusque tenuit, beneficium pa- rochiale Márczfalvense, a 1. Octobris a. curr. de facto quoque vacaturum; pro quo ita­que concursum usque 30. Septembris hujus anni duraturum praesentibus indico, competere volentes provocando, ut libellos suos supplices Ceis. D. Nicolao Principi Esterházy, ceu vacantis Ecclesiae Patrono inscriptos, ad praefixum usque terminum horsum substernant. Jaurini, die 29. Julii 1870. Nr 1551. Concursus pro beneficio paro- chiali Márcz- falva. 19,615. szám. A honvédelmi in. kir. ministeriumtól. Méltóságos püspök úr! Igen gyakori az eset, hogy tényleg szolgáló katonák szabadságoltatása végett benyújtott folyamodványok, azon oknál fogva, mert a szülök a kérvényhez szükségelt okmányokat szegénységük miatt beszerezni nem képesek, a vármegyék, kerületek s sz. k. városok részéről vagy egyszerűen visszautasittatnak, vagy pedig azon megjegyzéssel terjesztetnek fel ezen ministeriumhoz, hogy az illető fél kérelmétől elállóit, s igy a tár­gyalás szüksége nem forog fenn. Nr. 1552. Ordines R. H. Ministerii def. patr. circa do­cumenta pro ablicentiandis militibus ex- tradanda. 14

Next

/
Thumbnails
Contents