A Győri Püspökség Körlevelei, 1870
4 Pretium Circularium anni 1869. Nr. 164. Nr. 165. De Jejunio Quadragesi- mali. Nr. 174. Centralis Commissio Csepregbensis in negotio electionum autonomicarum. Nr. 175. Statio ludi- rectoralis in Felső - Rániocz currentatur. Nr. 178. Concursus pro complendo munere Vicarii perpetui Montis Capitularis Jaurinensis. Circularium litterarum Dioecesanarum, anno elapso typis vulgatarum pretium pro singulo exemplo in 1 fl. 80 xr. defigitur; quod DD. Vice-Archi-Diaconi a singulis solvendo paribus Ecclesiis parochialibus colligere, et ad Officium hocce Dioecesanum ocyus submittere velint. Jaurini, die 28. Januarii 1870. Cum ea ferme, quae annis superioribus fuerant, temporum pretiique victualium perdurent modo etiam adjuncta; concedendarum in Sacri Quadragesimalis Jejunii lege dispensationum norma, die 24. Januarii 1858. praestabilita, ac medio Circularium Dioecesanarum Nro. 360 pag. 13. eotum publicata, in hac quoque Quadragesima exacte observanda praesentibus ordinatur. Jaurini, die 28. Januarii 1870. A csepreghi autonómiai választó-kerület központi bizottmánya megalakulván, az összeírások elleni felszólamlások elintézése végett folyó évi február 14-én, a szavazatok ösze- szeszámitása végett pedig február 21-én tartandja üléseit; miről az illető kerület t. választói kellő tudomás és miheztartás végett ezennel szabályszerüleg értesittetnek. Kelt Győrött, 1870. január 30-án. i er mortem Francisci Böhm ludimagistri vacat statio ludirectoralis in schola elemen- tari cath. Felső-Rámocz; pro qua rursum complenda praesentibus concursus cum eo indicitur, ut competere volentes libellos suos supplices usque finem futuri mensis Februarii Officio Vice-Archi-Diaconali Districtus Sz.-Mártonensis exhibere non omittant. Proventus hujus stationis consignati habentur in Litteris Circularibus ddto 16. Augusti 1868. Nro. 2003. Jaurini, die 30. Januarii 1870. R. D. Petro Schlegl, in beneficium parochiale Süttör canonice instituto, munus, quod idem antea gesserat, Vicarii perpetui Montis Capitularis Jaurinensis, in vacantiam recidit; pro quo rursum complendo hisce concursus, usque 15. futuri mensis Februarii daraturus cum eo indicitur, ut competituri libellos suos supplices, V. Capitulo Cathe- drali inscriptos eousque Officio Dioecesano exhibeant. Jaurini, die 28. Januarii 1870. Joannes Εν. Zerpák, subst. Vicarius Generalis Episcopalis.