A Győri Püspökség Körlevelei, 1869
62 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. LITTERAE APOSTOLICAE QUIBUS CONCEDITUR OMNIBUS CHRISTIFIDELIBUS INDULGENTIA PLENARIA IN FORMA JUBILAEI OCCASIONE OECUMENICI CONCILII.-'■'-J'rfÄfcr'Ä'----OM NIBUS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS PIDS PP. IX. SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Nemo certe ignorat, Oecumenicum Concilium a Nobis fuisse indictum in Basilica Nostra Vaticana die 8 futuri mensis Decembris Immaculatae, Sanctissimaeque Deiparae Virginis Mariae Conceptioni sacro inchoandum. Itaque hoc potissimum tempore nunquam desistimus in humilitate cordis Nostri ferventissimis precibus orare et obsecrare clemen- tissimum luminum et misericordiarum Patrem, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendit i), ut mittat de caelis sedium suarum assistricem sapientiam, quae Nobiscum sit, et Nobiscum laboret, ut sciamus quid acceptum sit apud eum 2). Et quo facilius Deus Nostris annuat votis, et inclinet aures suas ad preces Nostras, omnium Christifidelium religionem, ac pietatem excitare decrevimus, ut, conjunctis Nobiscum precibus, Omnipotentis dexterae auxilium, et caeleste lumen imploremus, quo in hoc Concilio ea omnia statuere valeamus, quae ad communem totius populi christiani salutem, utilitatemque, ac majorem catholicae Ecclesiae gloriam et felicitatem, ac pacem maxime pertinent. Et quoniam compertum est, gratiores Deo esse hominum preces, si mundo corde, hoc est animis ab omni scelere integris ad ipsum accedant, iccirco hac occasione caelestes Indulgentiarum thesauros dispensationi Nostrae commissos Aposto- lica liberalitate Christifidelibus reserare constituimus, ut inde ad veram poenitentiam incensi, et per Poenitentiae Sacramentum a peccatorum maculis expiati, ad Thronum Dei fidentius accedant, ejusque misericordiam consequantur, et gratiam in auxilio opportuno. Hoc Nos consilio Indulgentiam ad instar Jubilaei Catholico Orbi denunciamus. Quamobrem de Omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi ex illa ligandi, ac solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis ac singulis utriusque sexus Christifidelibus in alma Urbe Nostra degentibus, vel ad eam advenientibus, qui a die primo futuri mensis Junii usque *) S. Jao. c. 1. v. 17. — *) Sapient, cap. 9. v. 4. 10.