A Győri Püspökség Körlevelei, 1869
57 Ir. im. Animarum Dei miserentis benignitate curis nostris concreditarum salus, quae per institutionem imprimis religiosam multum promovetur; porro alia multiformis, quae ex institutione scholastica recte ordinata in omnem aetatem promanat, utilitas, existimatio item scholarum catholicarum, sed et reverentia legibus publicis debita provocant nos, ut hoc potissimum tempore, quo, finitis passim laboribus autumnalibus, scholae iterum reserantur, omnia tentemus, cuncta adhibeamus media, quibus institutionem scholasticam promoveri in Domino confidimus. Hunc in finem, ordinibus Dioecesanis et legibus publicis confor- miter DD. Curatores animarum, ceu scholarum elementarium catholicarum Directores, cum Consessu parochiali circumscribent annum scholasticum, et determinabunt, utrum annus iste octo mensibus, vel pro ratione adjunctorum etiam ultro durare debeat, porro iidem subdivident tempus ab institutione liberum habita prae oculis laborum ruralium, quibus proles ab institutione avocari solent, qualitate. In hac feriarum majorum subdivisione et computu tenores legis 1868: XXXVIII §. 11. n. 5. observabuntur. Anno scholastico, modo ut expositum est, circumscripto et disposito defigi debebit dies, qua invocato Spiritus Sancti auxilio institutioni initium dabitur. Ut institutio haec optatos ferat fructus, omnes proles ad scholam frequentandam vi legum obligatae cum initio anni scholastici in scholam compareant, eamque jugiter frequentent, est necesse. Vix enim aliquis ex institutione sperari posset fructus, si aliis prolibus cum initio anni comparentibus aliae subsequis primum mensibus supervenirent et proficientium jam conatus ipsae primum incipientes impedhent, magistrorumve laborem plurimum multiplicarent. Adornetur itaque mox conscriptio prolium scholas frequentare obligatarum, quae octo diebus citius, quam ipsa institutio inchoabitur, publicari debebit. Hac occasione amplus erit campus in memoriam revocandi legum publicarum dispositiones et latas in negligentes poenas. 1868: XXXVIII. §§. 1 — 6. Diebus pro conscriptione designatis magistro scholae, conscriptionem juxta parentum indictationem adornanti, continuo adsit unum alterumve membrum Consessus pa- rochialis. Conscriptione sic terminata concinnetur elenchus scholasticorum ita, ut pueri, mox puellae sex annorum, dein septem annorum et sic porro se excipiant. In aestimanda prolium aetate uniformitas tunc erit, si e. g. proles, quae usque finem Decembris sextum aetatis annum impleturae sunt, jam cum initio scholastici anni ceu sex annorum consideratae et in scholam receptae fuerint. Conscriptione terminata elenchus hoc modo confectus conferatur cum elencho, quem DD. Curatores animarum e Matriculis consignarunt; mox videbitur, quinam parentum neglexerint proles suas indictare. Tales per exmissos Consessus parochialis officii sui admoneantur. . Incuria parentum, prout et prolium in frequentando negligentia Consessui pa15 Nr. 1951. Do initio anni scholastici.