A Győri Püspökség Körlevelei, 1869
49 Vi·. A I. biimmo cum animi mei solatio annuncio Vobis , in pago Szárföld, antehac ad matrem Ecclesiam Veszkény pertinente, parochiam definitive erectam et dotatam esse. Pertractationibus siquidem cum Celsissimo Principe Nicolao Esterházy de Gálántha, in parochiam Veszkény jure Patronatus gaudente, prout etiam cum utriusque Catholicae Communitatis incolis eatenus fotis, optatum undique ad effectum deductis, auditoque Ven. Cathedr. Ecclesiae meae Capitulo, divisionem beneficii parochialis Veszkény in Consistorio, hesterna die celebrato, pronunciavi, eique filiali vinculo adhaerentem Ecclesiam Szárföld ad dignitatem Ecclesiae Matris sublimavi; jure Patronatus in utrumque beneficium apud praelaudatum D. Principem permanente. Quum itaque nihil jam impediat, quominus utrique beneficio Veszkény et Szárföld de ordinario Pastore provideatur, iccirco concursum pro utroque praesentibus indico, et pro obtinendo alterutro competere volentes ad supplices suos, usque finem mensis curr. horsum exhibendos invio. Jaurini, die 2. Julii 1869.-K· D. Casparo Strausz ad vacans beneficium parochiale Sz.-Márton translato, parochia, quam ille hactenus tenuit A.-Rámoczensis in vacantiam recidit; pro qua rursum complenda hisce concursum, usque finem mensis curr. duraturum vulgo. Jaurini, die 2. Julii 1869. In sensu et ad exigentiam legis novellaris de a. 1868. Art. XXXVIII. §. 125. p. 1., ad constituendos Senatus Scholasticos Comitatenses e gremio Ecclesiae Catholicae quoque repraesentantes deputandi veniunt. Cujusmodi legis dispositioni ut ex parte Dioecesis meae quoque satisfiat, hesterno in consessu Consistoriali per me nominati sunt deputati catholici, in praeattactis Senatibus partem capturi; et quidem: pro toto Comitatu Jaurinensi, cum annutu Celsissimi Principis Primatis R., et Ulmi Dni Archi-Abbatis S. Montis Pannoniae, ad quorum quippe spiritualem jurisdictionem nonnullae parochiae Comitatus istius pertinent: A.-R.-D. Franciscus Ebenhöch Vice-Archi-Diaconus Districtus Téthensis et Parochus Koronczóensis; dein pro Comitatu Soproniemi: Rssmus D. Antonius Tolnay Canonicus Hon. et Parochus N.-Czenkensis; tandem pro Comitatu Mosoly Nr. 1380. Concursus pro beneficiis parocliialibus Veszkény et neoerecto Szárföld. Nr. 1381. Vacans parochia Alsó-Rámocz currentatur. Nr. 1382. Deputati ad Senatus Scholares Comitatenses.