A Győri Püspökség Körlevelei, 1869

25 Ar. VI. doctissimus Gerin , Tribunalis Sequanensis Assessor, historiam Declarationis nomine Cleri Gallicani anno 1682. absentibus 100 Episcopis Gallicis, a 34 antistitibus jussu regio editae et mox a compluribus summis Pontificibus condemnatae, novae crisi sub­jecit, et a Sanctissimo Patre Pio PP. IX. sequentis tenoris Breve obtinuit: „Pius PP. IX. Q Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. Libentissime excepimus, Dilecte Fili, historicas disquisitiones tuas in Declara­tionem Cleri Gallicani; sive quia opportuniores quam alias accidunt fortasse praesentibus adjunctis, sive quia conditio ipsa tua laici viri et magistratus te facit omni exceptione majorem, et in materia, quae minime blanditur plurimorum placitis, maximam lucubra­tioni tuae conciliat auctoritatem. Quamquam vero multi satis perspicue ac solide demon­straverint, nec communem nec plerorumque fuisse anno 1682. in ita dictis Cleri co­mitiis sententiam infensam Pontificiae auctoritati et potestati ecclesiasticae; nec eam satis libere editam fuisse et ex animo, sed metu potius aut favore urgente, nec diu consti­tisse , sed brevi fuisse revocatam ab iis, qui eamdem vel promoverant vel ediderant; nec demum ullam inde partam fuisse Gallicanae Ecclesiae vel gloriam vel libertatem, sed potius labem aliquam inductam fuisse et veram servitutem; quod tamen alii et tem­porum historia, et validis. freti ai'gumentis asseruerant, id te per indubia confirmasse monumenta gaudemus, cum hujusmodi opus non parum conferre debeat ad discutiendas praejudicatas opiniones, ad praecludendum cavillationibus aditum, ad suadendum deni­que omnibus, peculiares Ecclesias eo praestantiore vigore, robore et fulgere splendore, quo studiosioris obsequii vinculo Romano Pontifici junguntur, cui Christus in Petro de­tulit primatum honoris, jurisdictionis, auctoritatis et potestatis in fideles universos. Haec te in propugnanda semper alacrius veritatis causa confirment; et interim auspicem gra­tiae coelestis Nostraeque paternae benevolentiae pignus excipe Benedictionem Apostoli­cam, quam tibi peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 17. Februarii, 1869. Pontificatus Nostri anno XXIII. Nr. 723. De declara­tione Cleri Gallicani anno 1682. facta Pius PP. IX. Pius PP. IX.« 6

Next

/
Thumbnails
Contents