A Győri Püspökség Körlevelei, 1869

Circulares Dioecesanae. 1Vr.I. Venerabiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi! Tempestate, quae Ecclesiam Jesu Christi fere ubique terrarum exagitare pergit, in pa­tria nostra nunc paululum remittente, sudo tantisper coelo, si minus pace saltem indu­ciis perfruimur, animos resumimus, vires colligimus, et praeparamus nos ad graviores !abores, ad certamina duriora. Ostium namque apertum est nobis magnum et evidens, et adversarii multi, qui proximis jam temporibus impetum fecerant unanimiter in Eccle­siam Jesu Christi, et nova iterum consilia ineunt, quomodo illam enervent aut plane perdant. Ast, — quod amarius est, quod moerore juxta ac pavore replet animum nostrum, — nec inter ipsos Catholicos, dignitate adeo aut prosapia, aut utraque fulgentes, defuerunt, qui causam Ecclesiae nostrae, ubi pro illa agere potuissent et debuissent, derelinquerent, ad castra hostium transirent, eam impugnarent. Utrum ex erronea convictione fecerint haec, aut forsan metu, vanae gloriae cupidine, aliis placendi studio in transversum acti, fumo liberalismi excoecati fuerint ad talia prolapsi, Dominus in coelo judicabit. Utcun­que res se habeat, ni omnia fallant, certum est, magna Ecclesiae impendere pericula. Utinam Deus misereatur nostri, et non auferat a nobis regnum suum, sed det gratiam, ut fructum ejus faciamus. Fratres et Filii, quos in charitate Jesu Christi meos compello, ad initium novi anni in Ejusdem Domini ac Magistri nostri sanctissimo Nomine Vos saluto, et obtestor, ut tempore hoc pacato ad salutem animae Vestrae, ad fortitudinem adquirendam uti festinetis. Levamus ecce oculos nostros ad montes, unde veniat auxilium nobis. Credite, Dilectissimi, non esse, qui pugnet pro nobis, nisi Deum nostrum. In illum speremus. Ille est, qui nullis nostris suffragantibus meritis, sed immensa clementiae Suae largitate fecit nos coelestibus servire mysteriis; Ille misit nos, ut annunciemus Nominis Ejus po­tentiam et praedicemus Evangelium omni creaturae; Ille misit nos, ut plantemus et era­dicemus , quae desunt corrigamus, et populum pretiosissimo Sanguine redemptum custo­diamus, gregem aeterni Pastoris ad salubria pascua deducamus. Ipse solus est fortitudo et laus nostra; sine Illo nos nihil posse firmissima fide teneamus, atque ideo absit a 1 Nr. 5. Verba Prae­sulis ad Clerum.

Next

/
Thumbnails
Contents