A Győri Püspökség Körlevelei, 1869
5 tari ac commonere, ut dies festos omui studio ac pietate sanctificet abstinendo a servilibus operibus, eaque omnia adimplendo, quae ad Dei cultum obsequiumque diebus festis praestanda esse, Religio nos docet et Ecclesia praecipit. „Neque enim, dicente Benedicto XIV. dies festi ad id instituti sunt, ut Christianus populus epulis, ebrietatibus, aliisque idgenus liberius vacet, sed ut fideles in precibus divinisque laudibus frequentes et assidui sint, ut Ecclesiis intersint, Sacramenta ad animae vulnerum curationem instituta adhibeant, seduloque se exerceant in iis operibus, quae veram pietatem continent.“ Const.: Nihil profecto.— Lege novellari diebus Dominicis omnes publici, nec inevitabiliter necessarii labores prohibentur, cujus executionem procurare ad partes pertinet civilium Magistratuum. V. Denique e dispositione novellaris legis in coemeteriis diversarum religiosarum communitatum membra mixtim et sine impedimento sepeliri possunt. Iis in locis, in quibus quaevis ibidem existens religiosa communitas proprium coemeterium habet, usus ratione sepulturae adusque vigens posthac etiam vigebit. Experientia autem docebit, an et quibus in locis praescribere adhibereque oporteat ritum in singulis casibus benedicendi in communi coemeterio fossam recipiendo defuncti Catholici corpori destinatam, quo nimirum satisfiat pi'istino voto Sanctae Matris Ecclesiae, quae ut tene,- ram suam sollicitudinem, filiorumque suorum etiam dignitatem evidentius ostenderet: corpora fidelium in Domino defunctorum in loco ad hoc specialiter destinato et precibus sacrato sepeliri voluit, donec verbo virtutis Dei ad vitam aeternam in gloria resurrectura sunt. VI. Alia lex adjudicatum in causis d i vo r t i alibus ac vincula- ribus mixtorum matrimoniorum refertur. Ecclesiae Catholicae de hoc objecto doctrinam dogmatice definivit SS. Concilium Tridentinum: „Si quis dixerit,“ quae quidem definitio etiam causas matrimoniales mixtae religionis desponsorum respicit. Mirum proinde non est dictamine etiam Artic. 26. a. 1790. §. 17. causas matrimoniorum tam eorum, quae jam tempore, quo illa inita sunt, mixta erant, quam etiam eorum, quae alterutrius partis ad sacra Catholica transitu mixta effecta essent, cum utrobique de veri nominis Sacramento agatur, sedibus Catholicorum spiritualibus apud nos delata fuisse. Per novellarem legem pro hujusmodi causis cognoscendis ac decidendis duplex forum stabilitur, pro parte nimirum catholica spirituale catholicum, pro parte vero acatholica forum illud, ad quod causae matrimoniales acatholicorum pertinent, quod apud nos in Hungária forum civile est. Sententia itaque in foro spirituali catholico lata normam constituit pro solo catholico conjuge, sententia vero in foro civili pronunciata controversam causam dirimet tantum pro conjuge acatholico. Suapte intelligitur forum spirituale secundum principia Ecclesiae Catholicae, civile vero forum secundum principia acatholicorum propositam causam cogniturum ac decisurum esse. Unde sequitur fieri facile posse, ut matrimonii vinculum sententia fori civilis dissolvatur, in foro autem catholico non dissolvatur, quandoquidem acatholici pluribus e causis matrimonii vinculum dissolvant, pro Catholicis autem stet illud Domini „quod Deus conjunxit, homo non separet.“ Videant itaque catholici in mixtis connubiis viventes, aut posthac victuri, cuinam periculo matrimonium suum remque suam familiarem objiciant. Non jam ipsis opitulabitur impedimentum ligaminis, quod adusque mixta etiam matrimonia affecit, atque impedivit, quominus 2