A Győri Püspökség Körlevelei, 1869

3 Quamvis autem stricta sit Parochi obligatio legem Ecclesiae de bannis nuptiali­bus latam observandi, nihilominus proclamationes ad solemnitates essentiales matrimo­nii non pertinent. Nihil igitur a jure alienum statuit lex novellaris decernendo, quod ad mixtum matrimonium contrahendum sufficiat promulgationes factas fuisse in uno loco, si nimirum in alio loco is, ad quem pertinebat, illas etiam provocatus facere detrecta­verit, hocque ipsum testes scripto testimonio comprobaverint. De institutis proclamationibus, si petantur, extradandae sunt testimoniales litte­rae, (lex civilis dimissionales dicit,) in quibus (dummodo nullum adsit dirimens impedi­mentum) id solum enuncietur, quod peractis tribus denunciationibus nullum tale impedi­mentum, ob quod matrimonium inter hos desponsos valide contrahi nequiret, detectum sit, nihil ultra addendo, unde consensus vel approbatio Sacerdotis testimonium dantis subinferri posset, prout instructione die 20. Januarii a. 1845. edita constitutum est. Non facile eveniet casus, ut Parochus peractis promulgationibus, testimoniales litteras exarare detrectet. Quodsi tamen casus iste accideret, e dispositione novellaris le­gis litteras idmodi exarare detrectantem Parochum vel ministrum duo desponsorum testes accedent, eum ad extradandas testimoniales litteras provocaturi, quas si is nunc quoque denegaverit, ab uno testium ad dandum eatenus responsum ultro provocabitur, utrum im­pedimentum quodpiam circa intentum matrimonium denunciatum fuerit nec ne? Super dato vel denegato responso testes testimonium dabunt, quod dimissionis vicem plene supplebit. Quod lex novellaris ultro statuit, nimirum ut Parochus vel minister denuncia­tum sibi matrimonii impedimentum reticens, praeter poenam disciplinarem a concernente ecclesiastica potestate dictandam insuper mulcta pecuniaria usque summam 500 florenorum et carcere, qui ad sex usque menses protendi possit, plectatur, confidimus in Domino, nullum unquam futurum esse Catholicum Sacerdotem, qui his poenis se dignum reddat. Lex enim Ecclesiae, quae praecipit, ut detecta vel denunciata impedimenta matrimonii ad su­periorem deferantur, sub gravi obligat, cui non propter iram sive poenam, sed propter conscientiam promtissimum exhibendum est obsequium. Mixta matrimonia, si illis nullum obstet impedimentum praeter vetitum mixtae religionis desponsorum, tam coram parocho partis Catholicae, quam coram pastore partis acatholicae valide contrahi posse nemini apud nos ignotum est. Dum igitur lex novellaiis hoc idem declarat, nec quidquam novi sta­tuit, nec quod in disciplinam Ecclesiae apud nos vigentem impingat. 111. Gravissimam mutationem introduxit lex novellaris circa educationem prolium e mixtis matrimoniis progenitarum. Artic. 26. a. 1790. §. 15. statutum fuit, ut proles ex mixtis matrimoniis susceptae, si pater catholicus fuerit, illius religionem sequi obligentur, si vero mater fuerit catholica, tunc proles masculae patris religionem sequi possint. Artic. 3. a. 1844. nihil plane circa praecitati articuli dispositionem mutavit. Lex novellaris decernit, ut proles e mixtis matrimoniis progenerandae filii quidem patris, et filiae matris religionem sequantur, et quosvis huic dispositioni contrarios contractus, quasvis contrarias ordinationes, aut reversales pro invigorosis coram jure declarat. Lex eadem porro disponit, quod stabilitam sic religiosam prolium educationem nec mors, nec vinculi matri­monialis dissolutio alterare valeat. Eandem porro normam praescribit quoad religiosam edu­cationem prolium per subsequens parentum matrimonium legitimatarum, quemadmodum etiam quoad religiosam educationem prolium extra matrimonium progenitarum, sive ille­1*

Next

/
Thumbnails
Contents