A Győri Püspökség Körlevelei, 1868

Venerabili Clero Curato Dioecesis Jaurinensis.-Leges de institutione populi in publicis Regni Comitiis nuperrime latas officiosae pa­gellae „Országos Törvénytár“ opinione citius ediderunt; 7-a quippe currentis mensis Decembris eaedem ibi publicatae sunt. Normae hae amplissimae sane sunt indaginis. Muneris nostri ratio monet nos, ut eas sedulo expendamus, singulos earum apices ad calculum vocemus, cuncta, quae iis intenduntur, seria pensemus aestimatione, sicque dispositionibus earum rite intellectis et charae Patriae debiti obsequii munus praestare festinemus, et fidelium nostrorum religiosam institutionem vigilantia nostra pastorali in tuto collocare adnitamur. Res haec profecto in rationem utilitatis utriusque, sacrae scili­cet et profanae Reipublicae cadit. Opus itaque utrobique utile me facere credo, imo polliciti fidem solvo, dum legum harum textum in Circularibus Dioecesanis ipse quoque trado. Sint eae prae manibus sic ad agendum, quam ad declinandum, non minus ad provocandum, quam ad defendendum, denique ad instruendum. Quae ad nostras Confessionales, uti dici amat scholas pertinent, capite po­tissimum tertio et §§-is ibi provocatis, item §. 128. et §. 141. exhibentur. Caetera, quae variarum scholarum descriptionem aut earum regimen cap. 8-vo, item magistros cap. 9-0, respiciunt, de scholis non Confessionalibus, sive sint eae a privatis sive a Commu­nitate loci qua tali, sine discrimine religionis, sive denique a Statu publico erectae (magán-, községi-, állami-iskolák) sunt intelligenda. Videbunt ex his DD. Curatores ani­marum, scholarum Confessionalium regimen, salva suprema Status inspectione, ipsis Con­fessionibus relinqui. Salaria ludirectorum peraeque coetus Confessionales ipsae determina­bunt; omni tamen virium contentione in id adlaboremus, ut Ludirectores nostri omnia illa emolumenta imo etiam ultra habeant, quae §. 142. Docentibus in scholis non con­fessionalibus munere magistri functuris promittuntur. Nostri Ludirectores prae illis hoc adhuc emolumenti habebunt, quod §. 141. indulgeatur, illis munus Organistae et Can­toris in coetu suae Confessionis obire. Munere autem Notarii fungi nec his nec illis permittitur. Me etiam tacente intelligent coetus nostri, charactere suarum scholarum Ca­tholico (quod absit) neglecto, eos ad conducendum organistam et cantorem obligari, sed et ad salarium communis utrinque magistri, quandoque non catholici, imo et notarii in coetu concurrere debere. Has itaque leges, quarum tenor hic exhibetur, DD. Curatores animarum legant, et iis, ad quos dispositio legis pertinere potest, ubi opus fuerit, explanare non in­termittant. 18 Nr. 3190. Leges de institutione populari. JTf. JlFí.

Next

/
Thumbnails
Contents