A Győri Püspökség Körlevelei, 1868

47 gravissimi Nostri officii debito destitimus pluribus Nostris Consistorialibus Allocutioni­bus et Apostolicis Litteris Nostram attollere vocem, ac Dei ejusque sanctae Ecclesiae causam Nobis a Christo Domino concreditam omni studio constanter defendere, atque hujus Apostolicae Sedis, et justitiae veritatisque jura propugnare, et inimicorum homi­num insidias detegere, errores falsasque doctrinas damnare, et impietatis sectas proscri­bere, ac universi Dominici gregis saluti advigilare et consulere. Verum illustribus Praedecessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes opportunum propterea esse existimavimus, in generale Concillium, quod jamdiu Nostris erat in votis, cogere omnes Venerabiles Fratres totius catholici orbis Sacrorum Antistites, qui in sol­licitudinis Nostrae partem vocati sunt. Qni quidem Venerabiles Fratres singulari in Catholicam Ecclesiam amore incensi, eximiaque erga Nos et Apostolicam hanc Sedem pietate et observantia spectati, ac de animarum salute anxii, et sapientia, doctrina, erudi- ditione praestantes, et una Nobiscum tristissimam rei cum sacrae tum publicae conditio­nem maxime dolentes nihil antiquius habent, quam sua Nobiscum communicare et con­ferre consilia, ac salutaria tot calamitatibus adhibere remedia. In Oecumenico enim hoc Concilio ea omnia accuratissimo examine sunt perpendenda ac statuenda, quae hisce praesertim asperrimis temporibus majorem Dei gloriam, et fidei integritatem, divinique cultus decorem, sempiternamque hominum salutem, et utriusque Cleri disciplinam, ejus­que salutarem solidamque culturam, atque ecclesiasticarum legum observantiam, morum­que emendationem, et christianam juventutis institutionem, et communem omnium pacem et concordiam in primis respiciunt. Atque etiam intentissimo studio curandum est, ut, Deo bene juvante, omnia ab Ecclesia et civili societate amoveantur mala, ut miseid errantes ad rectum veritatis, justitiae, salutisque tramitem reducantur, ut vitiis erroribus­que eliminatis, augusta nostra Religio ejusque salutifera doctrina ubique terrarum revi­viscat, et quotidie magis propagetur et dominetur; atque ita pietas, honestas, probitas, justitia, caritas omnesque christianae virtutes cum maxima humanae societatis utilitate vigeant et efflorescant. Nemo enim inficiari unquam poterit, Catholicae Ecclesiae ejusque doctrinae vim non solum aeternam hominum salutem spectare, verum etiam prodesse temporali populorum bono, eorumque verae prosperitati, ordini, ac tranquillitati, et huma­narum quoque scientiarum progressui ac soliditati, veluti sacrae ac profanae historiae annales splendidissimis factis clare aperteque ostendunt, et constanter evidenterque demonstrant. Et quoniam Christus Dominus illis verbis Nos mirifice recreat, reficit et consolatur „ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorumu *), iccirco dubitare non possumus, quin Ipse in hoc Concilio Nobis in abundantia divinae suae gratiae praesto esse velit, quo ea omnia statuere possimus, quae ad majorem Eccle­siae suae sanctae utilitatem quovis modo pertinent. Ferventissi mis igitur ad Deum lumi­num Patrem in humilitate cordis Nostri dies noctesque fusis precibus, hoc Concilium omnino cogendum esse censuimus. Quamobrem Dei ipsius omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti, ac beato­rum ejus Apostolorum Petri et Pauli auctoritate, qua Nos quoque in terris fungimur, freti et innixi, de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio et assensu sacrum oecumenicum et generale Concilium in hac alma Urbe Nostra Roma ') Matth, c. 18. v. 20. 10*

Next

/
Thumbnails
Contents