A Győri Püspökség Körlevelei, 1868
45 Α>. VIII. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI P I I DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. LITTERAE APÓST OLICAE QUIBUS INDICITUR OECUMENICUM CONCILIUM ROMAE HABENDUM ET DIE IMMACULATAE CONCEPTIONI DEIPARAE VIRGINIS SACRO AN. MDCCCLXIX INCIPIENDUM. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD FUTURAM REI MEMORIAM. J^eterni Patris Unigenitus Filius propter nimiam, qua nos dilexit, caritatem, ut universum humanum genus a peccati jugo, ac daemonis captivitate, et errorum tenebris, quibus primi parentis culpa jamdiu misere premebatur, in plenitudine temporum vindicaret, de caelesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, mortalibus ex Immaculata Sanctissimaque Virgine Maria indutus exuviis doctrinam, ac vivendi disciplinam e caelo delatam manifestavit, eamdemque tot admirandis operibus testatam fecit; ac semet-, ipsum tradidit pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Antequam vero, devicta morte, triumphans in caelum consessurus ad dexteram Patris conscenderet misit Apostolos in mundum universum, ut praedicarent evangélium omni creaturae, eis- que potestatem dedit regendi Ecclesiam suo sanguine acquisitam, et constitutam, quae est columna et firmamentum veritatis, ac caelestibus ditata thesauris tutum salutis iter, ac verae doctrinae lucem omnibus populis ostendit, et instar navis in altum saeculi hujus ita natat, ut, pereunte mundo, omnes quos suscipit, servet illaesos ’). Ut autem ejusdem Ecclesiae regimen recte semper atque ex ordine procederet, et omnis christianus populus in una semper fide, doctrina, caritate, et communione persisteret, tum semetipsum perpetuo affuturum usque ad consummationem saeculi promisit, tum etiam ex omnibus unum selegit Petrum, quem Apostolorum Principem, suumque hic in terris Vicarium, Ecclesiaeque caput, fundamentum ac centrum constituit, ut cum ordinis et honoris gradu, tum praecipuae plenissimaeque auctoritatis, potestatis, ac jurisdictionis amplitudine pasceret agnos et oves, confirmaret fratres, universamque regeret Ecclesiam, et esset caeli janitor ac ligandorum solvendorumque arbiter, mansura etiam in caelis judiciorum suorum definitione 2). Et quoniam Ecclesiae unitas et integritas ejusque regimen ab eodem Christo institutum perpetuo stabile permanere debet, iccirco in Romanis Pontificibus *) *) S. Max. Senn. 89. 2) S. Leo Serm. II. 10