A Győri Püspökség Körlevelei, 1868

24 rubei coloris tecta, seniores adoratores in scabellis epitogiis rubris induti, hinc et hinc per pueros ministrantes fuere cincti, tota communitas ita divisa per horas, ut coetus varii, porro pueri, puellae, adolescentes, adolescentulae, viri, mulieres continua serie per distinctas horas se excipientes, Sanctissimum adorarent. Ara SS. Eucharistiae, admittente hoc anni parte, floribus ac frondibus ornata, pavimentum virenti gramine perspersum, Ecclesia tota candelis illuminata. Multum his decrementi attulerunt inimica Confrater- nitatibus tempora Josephiniana. Quae omnia, si ea successu temporis refrigescente pie­tate jam exolevissent, reducere a zelo Curatorum, adjunctisque locorum et temporum dependet. Turbata autem fuerat series parochiarum per novam, erecta 1777. Dioecesi Sabariensi, Dioecesis Jaurinensis circumscriptionem; hac quippe mutatione evenit, ut ul­timis mensibus anni in Dioecesi hac vix alicubi celebraretur devotio ista. Huic quidem anomaliae occurrere voluerunt Ordinarii, aff obicem invenere in assuetudine fidelis po­puli, a recepto ordine ac die adorationis rocedere passim nolentis. Nostra aetate novis Parochiis et Curatiis successu temporis erectis, et locorum adjunctis quandoque mutatis nova distributio dierum praesuscipienda erat. Provocavi propterea Venerabilem Curatum Clerum, ut suam eatenus mentem mihi adaperiat. Sed passim non aliud responsum accepi, quam desiderare populum fidelem diem ab antiquo devotioni huic dicatam porroque huic pietatis obsequio consecrare, nec ab illa recedere. Pauci tantum fuere, qui hoc scopo aliam sibi diem assignari petierunt. Detuli precibus utrobique. Ex adjecta hic Serie Devotionis singuli DD. Curatorum cognoscent dies Communitati, cui praesunt, assignatos, sed una etiam videbunt, qua die anni ubi, et utrum in Dioecesi adoratio publica asservetur. Fratres et Filii Dilectissimi! Restat, ut, his pro notitiae statu in memoriam re­vocatis, ad exordia Devotionis hujus sub Clemente VIII., ut superius exposui, rediens, et durissima aevi nostri adjuncta cum iis, in quibus, nutante Christianissimi Regis aucto­ritate , et imminentibus undique Christiani nominis hostibus, devotio ista introducta fuerat, conferens, cum eodem ,5) Pontifice Clemente VIII. vos alloquar: „Pauperes omnes sumus, et Dei gratia indigemus, bonorum omnium auctor et largitor est Deus, nihil boni adipisci, nihil mali evitare sine eo possumus. Petite ergo, et accipietis, pulsate, et aperietur vobis. Orate pro Ecclesia Sancta Catholica, ut dissi­patis erroribus, unius fidei veritas toto terrarum orbe propagetur. Orate, ut peccatores redeant ad cor, et ne scelerum fluctibus absorbeantur, sed per poenitentiae tabulam sal­ventur. Orate pro Regum et Christianorum pace et unitate. Orate, ut Deus infirmitatem nostram sublevet, et det nobis in populo verbo et exemplo proficere et opus ministerii nostri adimplere, ut una cum grege nobis credito ad vitam sempiternam perveniamus per aspersionem Sanguinis Agni immaculati, quem in Altari offerimus, et Deo Patri re­praesentamus, ut parcat nobis peccatoribus, intercedente etiam advocata nostra Sanctis­sima Virgine Dei Genitrice Maria, sanctisque omnibus cum Christo Domino regnantibus.“ Jaurini, die 19. Aprilis 1868. 15 15) Bullar. Mag. Tom. IV. p. 25.

Next

/
Thumbnails
Contents