A Győri Püspökség Körlevelei, 1868

9 Λ ι·. II. Adversarii catholicae Ecclesiae et socialis ordinis sub\rersores ad firmandum suum inter mortales dominium variis temporibus variis usi sunt mediis. Nostra aetate prae caeteris typographiam elegisse videntur, inventumque hoc salutare, quod ad propagandam veri­tatem ad provehendas scientias, artes et commercium, ad dilatandos ipsos Ecclesiae fi­nes maxime idoneum est, ad disseminanda mendacia, ad pervertendas hominum mentes, ad enervandam auctoritatem, ad convellendum publicum ordinem, ad suffocanda religio­sitatis germina adhibere pergunt. Fructus nefariorum conaminum eo uberiores sunt, quo maior est scribendi libertas constantiorque in agendo audacia. Est libertati preli alioquin sua etiam eximia utilitas, si modo veritatis amatores ad defendenda ea, quae recta sunt, hac libertate pari solertia ac perseverantia utantur. Videtur namque esse prelum sicut arbor scientiae boni et mali. De hac arbore, libero prelo, boni bonos, mali malos colli­gunt fructus. Nostrum erit libertate hac scribendi in propagationem veritatis, in defensionem Ecclesiae omnisque recti ordinis solerter uti. Negari utique nequit principales partes muneris nostri esse sanctam doctrinam viva voce praedicare: ast aeque certum est nihil obstare, quominus pro tuendis veritatis juribus etiam calamum stringamus; praecipue quum similibus armis adversarios instructos esse constet. Utinam ossa arida siccaque vehementer audiant verbum Domini stetque su­per pedes suos exercitus jam Dei grandis nimis valde (Ezech. 37.) In mundo spirituali tempora Nehemiae redivisse videntur. Populus templum ae­dificans una manu opus faciebat alia tenebat gladium. Visis his aevi nostri calamitatibus viri quidam boni propositi sub auspiciis Cel­sissimi ac Reverendissimi Principis-Primatis et Archi-Episcopi Strigoniensis societatem fundarunt, cui nomen „Esztergomi irodalmi-egylet.“ Unionis hujus scopum media et as­sociandi conditiones ac viam ex adjectis hic unionis statutis intelligetis. Vestrum erit lau­dabilia haec conamina qua opere, qua aere succollare, ut illa quam abundantisssimos, fructus ferant. Datum Jaurini, die 15. Februarii 1868. Az esztergálni „irodalmi-egylet·4 alapszabályai. 1. C z é 1 j a. Az esztergami „irodalmi-egyletnek“ célja: a müveit hazai közönségnek felvilágo­sítására és épülésére, igaz kathol. és hazafiul szellemben korkérdéseket fejtegető röpira- tokat és a nép számára ismeret-terjesztő és mulatva-oktató füzeteket kiállítani és terjeszteni. 2 * * * 2. Védnöke és székhelye. Az „irodalmi-egylet“ ő hercegsége az ország prímása és esztergami érsek urnák, vagy széküresedés esetében az esztergami káptalani-helynöknek védnöksége alatt áll; s ezért székhelye Esztergám városa. Nr. 621. De consociatione „Esztergami irodalmi­egylet.“ 2

Next

/
Thumbnails
Contents