A Győri Püspökség Körlevelei, 1867
23 SSmus Dominus Noster die 22. Februarii h. a. Consistorium Romae celebravit, in quo praeter decretam B. Leonardi a Portu Mauritio canonisationem, triginta duabus vacantibus Archi-Episcopalibus et Episcopalibus Sedibus de Pastoribus providit, sequentemque gravissimi momenti pronunciavit allocutionem, quam isthic cum V. Clero Dioecesano communico. Venerabiles Fratres. Cum caritas Christi Nos urgeret ad exquirendam rationem, qua prospicere possemus viduitati tot Italiae dioecesium; mense martio anni 1865 epistolam manu Nostra dedimus Serenissimo Regi Yictorio Emanueli, eum rogantes, ut aliquem ad Nos delegaret, cum quo de tam gravi negocio agere liceret. Cumque votis Nostris ipse obsequutus esset, inita reapse fuere colloquia; quae tamen, culpa sane non Nostra, caruerunt exitu, Nostrumque frustrata sunt desiderium, qui ad ea descenderamus acti vehementi studio procurandae salutis animarum, quam semper haec Sancta Sedes ceteris omnibus merito praetulit. Resumptum quidem nuper fuit negocium, iis volentibus, qui rerum Italiae potiuntur; verum de hoc themate dicere, Venerabiles Fratres, non sine gravi tristitia et acerbo dolore valemus. Sacri enim Antistites, quos ad vacuas Sedes missuri sumus, non modo censum episcopalis cujusque mensae distractum invenient, sibique subductum quidquid propriae inopumque sustentationi usui esse consueverat; sed, quod deterius est etiam, dispersos sanctuarii lapides, deserta perfectionis religiosae confugia, claustrorum habitatores omni substantia orbatos, saci’as virgines eductas e foramine petrae, quo se, Deo juvante, receperant victurae ac moriturae in osculo sponsi celestis. Grave sane et ingratum est, ad hujusmodi Sedes, in tanta praesertim publicarum rerum angustia, Episcopos destinare. Quid tamen inde? Recedemus ne idcirco a proposito? Absit: pergant agricolae ad vineam a Deo plantatam et irrigatam sanguine Filii sui; eant, ipsam culturi in nomine Jesu Christi, potissimam ab eo opem expectantes ; adeant illam Deiparae patrocinio confisi, quae validissime iis suffragari poterit. Nam ipsa dum sapientiae sedes est ad replendos Pastores disciplina intellectus, simul, uti refugium peccatorum, multos ex errantibus ad eos facile reducet, uti afflictorum consolatrix, complurium per ipsos leniet miserorum aerumnas; uti auxilium Christianorum, iis obsequium, filialemque multorum pietatem conciliabit; ut in plerorumque docilitate et affectu levamen inveniant gravissimo muneri suo, et solatium in certamine exercendo adversus hostes Dei et potestates tenebrarum, quae totius agri evangelici potiri conantur, miserandam in eo vastitatem inducturae. Itaque inter novos Pastores aliquot interim renunciabimus, qui ad Italiam pertinent; fore fidentes, ut in futuris Consistoriis alios etiam atque alios renun- ciare liceat, si tamen judicia, heu nimis dissimilia, hominum juxta saeculi placita viventium cum Nostris convenire possint, imprimis quoad personarum electionem. Plura dicere de praesenti rerum conditione non attinet; futura vero, nisi mutatio dexterae 5 Nr. 728. Pontificia allocutio, in ultimo Consistorio habita. Jr. r.