A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
4 delusi, saluberrimum lioc praeceptum aspernemur, aut ab eo resiliamus. Nihil fere est, quod ad fastidiendum stabilem vitae ordinem, atque ad consciscendam temporis jacturam magis impellat, quam immodicum bonorum terrenorum studium, seu inordinata opum, honorum voluptatumque cupiditas, quae animum a veris sempiternisque bonis abstractum humi figit, et in varia distendit. Ne itaque committamus umquam, ut his fascinati ab instituto tramite deflectamus, et curis supervacuis irretiamur; memores, non habere nos heic manentem civitatem, 24) sed dum sumus in corpore, peregrinari a Domino. 25) Praeclare S. Joannes Chryso sto mus postquam vitam praesentem viam et diversorium esse dixisset, ita prosequitur: „Viator es ac peregrinus, immo viatore vilior. Quomodo? Ego dicam. Viator scit quando ingreditur diversorium et quando egreditur; in ejus enim arbitrio est egressus, quemadmodum et ingressus. Ego autem ingressus in diversorium, hoc est in praesentem vitam, quando egressurus sim ignoro. Atque interdum pro longo tempore alimenta paro, et Dominus repente me vocat: Stulte, quae parasti cujus erunt? Hac enim nocte accipient animam tuam Incertus exitus, instabilis possessio, sexcenta praecipitia, undique procellae. Cur insanis circa umbras? Cur relicta veritate ad umbras confugis?“ 2ti) S. Bernardus quoque a curiositate et sensualitatis illecebris avocans ait: „Abstineamus a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, tamquam advenae et peregrini. Peregrinus siquidem via regia incedit: non declinat ad dexteram neque ad sinistram. Si forte jurgantes viderit, non attendit; si nubentes aut choros ducentes, aut aliud quodlibet facientes, nihilominus transit, quia peregrinus est, et non pertinet ad eum de talibus. Ad patriam suspirat, ad patriam tendit: vestitum et victum habens, non vult aliis onerari.11 27) Praesertim vero sacerdotem, qui in consectatione caelestium aliis verbo et exemplo praeire tenetur, alienum esse decet ab aucupandis fluxis caducisque mundi rebus, uti et ab anxia de crastino sollicitudine; quasi necessaria, nisi ipse prospexerit, sibi defutura formidet; quod quidem cum doctrinae Christi adversum, tum diffidentiae in providam Dei bonitatem argumentum est „Quis enim rex devotis militibus debitam non procurat anonam? Quis dominus fidelis, servis justa cibaria non ministrat? Quis pater non dat panem filiis? Si ergo nobis Deus et rex, et dominus, et pater est, quid negabit ?“ 28) „Praedicatori, inquit S. Gregor i us M., tanta debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumtus, quamvis non provideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat; ne dum mens ejus occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna." 29) — Sunt adhuc alia non pauca, bene ordinato vivendi generi et parsimoniae temporis infesta; e quibus, ne longior procurrat oratio, aliqua dumtaxat brevissime attingimus, uti sunt: rerum ludicrarum, et ad statum, quem profitemur, nihil attinentium tractatio; crebra oblectationum aucupatio, ac praecipue intempestivae confabulationes. Non eas hoc loco intellectas volumus colloquutiones, quas caritas christiana, pro re nata, institui jubet, aut certe excusat; quarum nempe finis est: novas utilesque aliis cognitiones, et salutares admonitiones suggerere; item, quae ad nobiliores humanitatis, religionis, virtutisque sensus in illis excitandos sunt comparatae; verum eas, quae solius relaxationis, et animi sese effundere gestientis causa, seu ut vulgo dici amat, ad 24) Hebr. 13, 14. — 25) 2. Cor. 5, 6. — 26) In Eutropium hom. 2. n. 5. Opp. t. 3. pag. 390. — 2") Serm. 7. in Quadrag. η. 1. Opp. t. 2. ed. Migne. — 28) S. Petr. Chrysol. Serm. 163. Opp. ed. Migne. coi. 623. — 29) In Evang. hom. 17. n. 5. Opp. t. 1.