A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
51 \ v. Vili. Laudi profecto cedit Clero Curato hujus Dioecesis, quod in omni ferme districtuali Congregatione contra negligentiam parentum in prolibus suis ad scholam mittendis acerbe queratur, et de modo deliberet scholarum elementarium frequentationem in oppidis ac pagis promovendi. A pluribus DD. Parochis relatum mihi est, triste phaenomenon vix non evacuatarum aestivo imprimis tempore scholarum ipsis haud raro ludimagistris tribuendum esse, qui nimirum non verentur palam publice declarare, quod ineunte vere, et finito tentamine cesset frequentatio scholarum, quam declarationem facto quoque comprobant in oculos incidente, et plebem in falsa opinione de cessatione institutionis tempore aestivo confirmante, illo nimirum, quod subsidiarios docentes usque initium dumtaxat veris conducant, ac dein dimittant. Quid igitur mirum, si in locis, in quibus hujusmodi ludirectores grassantur, parentes prolium nitantur in vetitum, et nulla frequentandarum scholarum per proles suas cura tangantur ? Si proles ipsae libentius torpescant otio penes pecus, quod in pascuis custodiunt, aut penes anseres quorum cura occupantur. Jam quidem gravissimus est abusus, nullo modo tolerandus ut ludimagistri ipsi subdocentes pro lubitu conducant, quorum applicandorum provincia per altiores, suo tempore publicatos ordines, Vice-Archi-Diaconis velut scholarum Inspectoribus delata est, qui proinde, ut jure suo utantur, sed et correlatae obligationi ad amussim respondeant, ne- cesse est tanto magis, quod tristis experientia doceat, onus institutionis prolium imprimis subdocentibus incumbere, quum ludimagistri praetextu notarialium agendorum sublimius sed difficilius docendi munus saepe negligant, quamvis quod ipsis de sustentationis mediis provisum sit, non Notariatui sed Ludimagisterio in acceptis debeant. Quod cum ita sit, eo connitendum est, ut quemadmodum rei natura loquitur, sed etiam altiores normae praestituunt, subdocentes non applicentur, nisi requisitis dotibus pollentes. Id quod examinare ad scholarum Inspectores et Directores pertinet. Eominus porro tolerari potest, ut multi alioquin obices, quos DD. Parochi in promovenda re scholari, praecipue vero in solertiori scholarum frequentatione ruri experiuntur, per illos augeantur, qui munus magistri profitentur, ac ob illud solvuntur et sustentantur. Itaque DD. Parochi et Vice- Archi-Diaconi contra hujusmodi nisus proles aestivo tempore a scholis arcendi vocem suam fortiter levare et populo denunciare non morentur, ad obligationem ludimagistrorum omnino pertinere, ut omnibus anni partibus ad institutionem prolium utriusque sexus assidue incumbant; ipsos vero parentes non cessent monere, arguere, obsecrare, increpare in omni patientia, ut proles suas non hyberno tantum sed aestivo etiam tempore sollicite ad scholas expediant; observent indignum esse neci reatu gravis culpae carere, si educationem ac institutionem prolium negligant ob curam pecoris, quam prolibus demandant. Illos autem docentes, qui praedicta declaratione frequentationem scholarum impediunt graviter objurgent, et resipiscere' nolentes, horsum indicent, quo ad exigentiam praevi- gentium altiorum ordinum contra eosdem, tamquam officii sui proditores procedi queat. Jaurini, die 26. Aprilis 1866. Nr. 1404. Scholarum frequentatio aestatis etiam tempore omnimodo urgenda. 12