A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

47 ΛΤγ. VII. Compendium facti. Sempronius et Ágnes etsi in secundo consanguinitatis gradu con­jungerentur, sibi invicem nuptiarum promissionem dederant, et supplici libello, impedi­menti dispensationem a S. Sede postularunt. Cum Episcopalis Curia, hac super re, litteras ab eadem S. Sede recepisset, pontificiam dispositionem in iis contentam, Parocho oratorum manifestavit, ut eam iisdem patefaceret; nempe quod „Sanctitas Sua adhae­serat precibus eorum, ita tamen ut iidem oratores ante Bullarum expeditionem rema­nerent per mensem separati, et bis accederent ad sacramentalem confessionem.* Patefacta sponsis S. Sedis voluntate, reapse sequenti die, indicta separatio locum habuit. Post paucos tamen dies, Sempronius suam voluntatem immutavisse videbatur, et serius ita eamdem retractavit, ut novis inceptis amoribus cum alia muliere, promissionis sponsalium et paratae dispensationis penitus oblitus videretur. Dum matrimonium cum hac altera muliere conciliare studeret, praemissa in parochiali Ecclesia prima publicatione, illico apud Curiam obstitit Ágnes, sponsalium impedimentum opponens. At Sempronio agente pro hujusmodi impedimenti remotione, Curia perpendens : „quod juxta saniorem sententiam doctorum et praesertim Card. De Luca Discep. 7. de matr. n. 4. sponsalia contracta inter impeditos ob consanguinitatem vel affinitatem, etiam sub conditione si Papa dispensaverit sint absolute invalida, ita ut non absolute revalidentur, neque post obtentam dispensationem, nisi novus consensus intercedat; quodque in casu dispensatio non fuerit obtenta, et ideo neque consensus reno­vatus;* hanc protulit sententiam: nullum exstare in casu impedimentum impediens ex praetensis sponsalibus, ideoque revocato impedimento, praedictum (Sempronium) in omni­moda libertate esse, cum quavis alia matrimonium contrahendi. Ab hac sententia ad S. Sedem Agnete appellante, transmissis a Curia actis processus, aliisque observatis, propositum fuit S. Congregationi Concilii dubium sequens: „An sententia Curiae sit confirmanda vel infirmanda in casu.“ Resolutio. S. Congregatio Concilii causa discussa die 22. Februarii 1862 con­firmavit sententiam Curiae respondendo: Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Unde sequitur: 1. Sponsalia contracta inter eos, qui gradu prohibito consangui­nitatis continentur, etiamsi sub conditione contraxerint „Si pontifex dispensaverit* non sustineri. 2. Et ea non sustineri etiamsi rata a contrahentibus habeantur post annutum Romani Pontificis, quo dispensare promiserit, imo etiam post litteras Apostolicas signatas, quibus delegato committitur dispensatio. 3. Quare ut valida sint, necesse est, ut confir­mentur a contrahentibus post obtentam effective dispensationem quo actu sublatum fit impedimentum. Nr. 1187. De sponsalibus quae contracta sunt — sub conditione „si Pontifex dispensaverit“ edita S. Con­gregationis Concilii Decisio. Jaurini, die 2. Aprilis 1866. 11

Next

/
Thumbnails
Contents