A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

33 resi ac schismati addicti, quas iniquas in suis Comitiis contra Catholicos pertulerint le­ges, haec omnia in recenti adhuc memoria sunt quae proinde recensere supervacaneum esse existimo. Reticere attamen non possum in Parlamento poenam statutam esse centum librarum sterlinarum in Episcopos, (pii titulum Hierarchiáé catholicae assumere prae­sumpserint; omnis porro actus voluntariae et contentiosae jurisdictionis per illos exerci­tae pro nullo et irrito declarabatur, omnis denique donatio et pium legatum in favorem hujusmodi titulos gerentium personarum in fiscum regium inferri praecipiebatur. Primo Westmonasteriensi Archi-Episcopo Cardinali Nicolao Wiseman, huic rei Catholicae he­roi, successit motos componere fluctus. Eruditione, et apostolicis suis virtutibus in stu­porem rapuit catholici nominis hostes, eorumque ora obturavit. „Talis cum sit, utinam noster esset“ dicebant Anglicani. Dumque die 23. Februarii 1865 sepeliretur celeberrimus Cardinalis Archi-Episcopus, ephemerides Londinenses retulerunt, inde ab anno 1858 tam magnifici, tamque copiosi funeris spectaculum a Londinensibus visum non fuisse. Archi- Dioecesis Westmonasteriensis, cum sede Archi-Episcopi Londini Cathedrali Ecclesia ad- hucdum caret, qualem erigere intendunt aere, in Regnis catholicis collecto, pii Archi- Dioecesis illius fideles, qui ipsi tanto oneri ferendo impares sunt. In Austriaco Imperio stipem scopo hoc colligit, facultate eatenus a Gubernio accepta, Presbyter praedictae Archi-Dioecesis Jacobus Laird-Patterson. Quod cum eo ad notitiam V. Cleri periero, ut symbolas, quas singuli contulerint, vel quas inter fideles collegerint ad Officium meum Dioecesanum transponere velint. Jaurini, die 9. Martii 1866. D. Michael Zoványi Jánoska, A. Dioecesis Strigoniensis Presbyter typis vulgat e ger- manico in hungaricum abs se translatum opus SS. Theologiae Doctoris et antea Profes­soris Scharpf sub titulo „Tanulmányok a legújabb egyháztólténelem felett," cujus tenor ex advoluto programmate et folio praenumerationis uberius patescit, quod DD. Vice- Archi-Diaconi cum omnibus districtualibus fratribus communicare velint. Jaurini, die 9 Martii 1866. C. r. Cultus et institutionis ministerium sub 13. Maji 1858 Nr. 2893 declaravit, com­pensationem jacturae, quam Beneficiati in sua congrua ob solutam a fundis immobilibus contributionem patiuntur, petendam ac resolvendam esse secundum conscriptionem pro­ventuum a. 1802. vel 1806. quemadmodum e circularibus ddto 2. Novembris 1863' Nr. 3122 dimissis litteris liquet, ab hac norma tardius recessum, et nova eatenus norma praescripta est, secundum quam pro fundamento recompensationis non amplius conscripti praecitatis annis fundorum immobilium proventus, sed redditus in concernentibus fundua- libus libris taxati assumebantur, in cujus determinationis sequelam aut nulla aut exigua passim compensatio'jacturam passis Curatis praebebatur. Sua Sacratissima C. Reg. Apo- stolica Majestas praelibatam Ministerialem dispositionem vigori suo restituere et id tan­Nr. 921. Praenumeratio pro opere, cui titulus , Tanulmányok a legújabb egyház-törté­nelem felett.4 Nr. 923. Novi ordines circa compen­sationem con­gruae paro- chialis, quae ob solutam con­tributionem enascitur.

Next

/
Thumbnails
Contents