A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

25 Combinatio accrescentiae et decrescentiae Capitalium: Capitalia cum initio Anni 1865 effecerunt . . . 26330 fl. Decursu ejusdem Anni ultro elocati . . . 1600 Consequeter Status Capitalium Anno futuro fructificantium erit . 27930 fl’ E fundo ordinario deficientium Sacerdotum a 1. Novembris 1864 usque ult. Octobris 1865 perceperunt: fl. xr. Csapó Ignatius 200 Csigaházy Paulus 168 Frauenhofer Josephus 210 Kozmár Paulus . ­230 Moraveck Stephanus 158 Paulik Casparus 159 60 Rozenits Nicolaus 210 Suganich Joannes 210 Sigl Martinus 210 Szimeth Andreas 250 Tartsay Stephanus 168 Weisz Josephus 100 33 Wolfinger Josephus 78 75 2352 68 Summa omnium Capitalium huic fundo e censibus fructificantium fecit cum fine mensis Octobr. 1865 • 80073 fl. 12Ve xr­Fundum auxiliarem, emeritorum parochorum ac Sacerdotum tanta cum gratula­tione, dum erigeretur, a V. Clero exceptum, eidem porro quoque impensissime com­mendo, DD. Vice-Arclii-Diaconis Districtualibus autem committo, ut in proximis pastora­libus conferentiis, juniores imprimis presbyteros ad destinationem et statuta fundi reflectere velint, vi quorum nihil inde percipere poterunt aliquando illi Sacerdotes, qui pro augmento fundi nihil contulerunt; in elencho enim symbolas conferentium, juniorum presbyterorum symbolae passim desiderantur. Quod adtinet ad antiquum fundum emeritorum Paro­chorum ac deficientium Sacerdotum, hunc quoque laeta de anno in annum capere incre­menta, e rationibus liquet. Occasione hac ad notitiam V. Cleri perfero, nihil mihi in votis esse magis, quam ut nova, destinationique suae correspondens domus pro Instituto tam salubri acquiratur; illa enim, quae a tantis annis huic usui deservit, ob angustiam loci, quem occupat, et a quo circumdatur, reconstrui et restaurari nequit. Difficultas in acquirenda nova domo inde potissimum repetenda est, quod Institutum emeritorum parochorum, et deficientium presbyterorum pone Seminarium Cleri junioris situatum esse debeat, utpote ex quo presbyteris de victu ceterisque indigentiis erga moderatum pretium providetur. De effectu sollicitudinis meae, conaminum item ad praedictum scopum obtinendum directorum suo tempore Y. Clerum edocere haud omittam. Jaurini, die 24. Februarii 1866. 6*

Next

/
Thumbnails
Contents