A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
114 rebellione idem Gubernium arripuisse occasionem ad tam dira contra catholicam Ecclesiam suscipienda consilia, dum rebellionis rei debitis modis cohiberi, et puniri poterant, quin Ecclesiae tam grave bellum inferretur. Atque ita Deo placuisset, ut nemo ex Ecclesiae potissimum Ministris se perniciosissimis fatalis hujusmodi perturbationis motibus immiscuisset. Nos quidem nunc denuo, uti alias, rebellionem summopere damnamus et reprobamus, omnesque fideles, ac praesertim ecclesiasticos viros monemus, et exhortamur, ut impia rebellionis principia ex animo abhorreant, detestentur, ac sublimioribus potestatibus subditi sint, illisque fideliter obediant in iis omnibus, quae Dei, ejusque sanctae Ecclesiae legibus minime adversantur. In tanto autem dolore non leve Nobis affert solatium eximia illorum Catholicorum virtus et constantia, qui licet tantopere divexati, tamen, Deo adjuvante, in catholicae religionis professione stabiles et immoti permanent, et malunt asperrima quaeque perpeti, quam ab eadem sanctissima religione, atque ab hac Apostolica Sede deficere. Interim vero Dei, ejusque Ecclesiae, et Religionis causam Nobis divinitus commissam strenue tuentes, partesque Nostras Apostolica libertate explentes, in hoc amplissimo Vestro consessu Pontificiam Nostram attollimus vocem, et omnia decreta et acta a Russico Gubernio in Religionis, Ecclesiae, et hujus Apostolicae Sedis jurium detrimentum edita, ac patrata summopere damnamus, reprobamus, et omnino irrita, ac nulla esse declaramus. Verum sperare volumus fore, ut Serenissimus ac Potentissimus Russiarum Imperator, et Poloniae Rex Illustris serio considerans, catholicam religionem, ejusque salutarem doctrinam firmissimum esse Imperiorum Regnorumque fundamentum, ac temporariae quoque populorum tranquillitati, et felicitati maxime conducere, velit pro sua humanitate, et animi celsitudine justissimis Nostris votis, ac postulationibus annuere, ac suprema sua auctoritate efficere, ut in vastissimi sui Imperii regionibus catholica Ecclesia, ejusque cultores a tot calamitatibus respirent, et jamdiu exoptatam assequantur pacem, et liberum suae religionis exercitium. Ne desinamus autem, Venerabiles Fratres, assiduis, fervidisque precibus divitem in misericordia Deum in humilitate, et contritione cordis nostri orare et obsecrare, ut propitius respiciat super haereditatem suam, et exurgat in adjutorium populi sui, et Catholicam Ecclesiam tot undique jactatam procellis, tot afflictam periculis, tot divexa- tam calamitatibus divina Sua dextera protegat, adjuvet, defendat, eique optatissimam pacem, ac triumphum concedat. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIE XXIX. OCTOBRIS MDCCCLXVI. Venerabiles Fratres. Non semel, Venerabiles Fratres, afflictas jamdiu in Italia sanctissimae nostrae religionis res, gravissimasque Nobis et Apostolicae Sedi a Subalpino Gubernio illatas injurias, tum Nostris Litteris in lucem editis, tum variis Allocutionibus in hoc amplissimo Vestro consessu habitis, pro Nostri Apostoliéi muneris officio deploravimus, ac vel facile intel-